eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2319. 1635 oktober 19. Aan A. Oxenstierna1.

    Quid nunc potissimum aut nuntiem aut non nuntiem, necessariis adeo temporibus mirum esse non debet, si nesciam. Argentorato nunquam literas accepi ullas, Meti nullas post Gemmingii2 abitum. Jam vero utraque praeterea itinera ita sunt excursibus infesta, ut, nisi cum magno praesidio aut furtim, nihil huc adferatur.

    Quae ex Ponica3 intellexeram, perscripsi intra hos septem dies viis duabus4. Is nunc apud cardinalem est Riceliacum diei ferme hinc itinere agentem. Praeter ea, quae significavi de Gustaviburgo omisso eo ipso tempore, cum cis Rhenum

    287

    relatae sunt Valettanae5 et Bernhardinae6 copiae deque ducis Bernhardi consilio subtrahendi Maguntiaco suum militem, recte suum dico, quia foederatorum nec nomen restat, illud quoque intellexi, queri ducem Bernhardum, quod a Sublimitate Tua, postquam ex illis locis discesserat, nullas accepit literas. Hanoviam sed et Franquedaliam periclitari ipse fatebatur. Nassavium Dillembergensem7 cum Caesare8 convenisse rumor heic est, an certus equidem ignoro.

    Inter loca Romae destinata ad reconciliandos romano-catholicos principes videtur ob propinquitatem heic maxime placere Spira atque eo Roma ejus rei causa mitti Guenettius9 dicitur. Qui plurima tenebunt, iis haud dubie magis ex voto pax succedet. Nunc rege10 huc redeunte - Vitriaci est, venturus Versaliam prope hanc urbem - Nanciaci iterum consultant Gallici ductores, qua maxime ratione auferre commeatus Lotharingo11 possint. Ego, qui id fieri possit, non video, cum Caesariani et Lotharingus multo superent regis copias, quibus et Bernhardinas accenseo. Unum Gallasium12 plus triginta habuisse millia ajebat Ponica, quorum vix tertia pars penes Valettam et ducem Bernhardum erat. Adde jam Lotharingum populares omnes ad se trahentem et crescentem ex Burgundiae Belgicaeque auxiliis; adde Waertium13.

    Helvetiorum de XII millibus tria praesidiis attinentur, tria in Picardiam iere arcendis Croatorum incendiis.

    Nobilitas etsi autumnalibus morbis et hoste non attereretur, sumptus tamen tolerare ultra tam caro victu non poterit. Itaque amoto regis conspectu, quo solo retinetur, diffluet.

    In Rhaetis res sunt, quo antehac scripsi14 loco. Populi illi amantes libertatis et infida regum foedera experti res tantum suas agunt.

    De Valentiae obsidio nihil, quod dicam, habeo, nisi qui obsidentur non pauciores esse quam qui obsident: Sabaudum15, qui in castris Gallicis exspectabatur, satis longe Trine agere: ejus interim legatum16 in aula esse Hispanica.

    Haec praecipua sunt. Venio nunc ad ea, quae ut momenti minus habent, ita non aeque certa duco. Ex Ponica ista: esse duci Bernhardo quinque millia equitum; alii multo minorem indicant numerum; Maguntiaci valde esuriri. In castello tamen ad Maguntiacum sollicite quaerenti mihi non negabat esse alimenta ad tempus aliquod; Hogendorpium17 a duce Bernhardo in loci tutela retentum;

    288

    Suedum quendam sub ipso imperantem, quod abire vellet, etiam vulneribus male habitum ab eodem duce. Eidem Coburgum obvenisse, Altenburgi et Isenaci spem non longe esse. A Caesare ei offerri magna, ductum exercitus sub nullius nisi regis Hungariae18 imperio; pactiones aequas cum Franconiae episcopo19 de ejus territorii reditibus. Magnam duci cum cardinali Valetta et prope fraternam esse amicitiam; pontem qui ad Maguntiacum fuerat, translatum ad Mosellae et Rheni confluentes.

    Ex Veneto20 haec: civitatem eam iter per terras suas Caesarianis aut Hispanis non concessuram neque tamen venturam hoc quidem tempore ad hostilia cum Austriaca domo undique sibi finitima, praesertim post infidae societatis tot antehac exempla. Alimenta interim a se dari Rohanii21 copiis et pecuniam ad terrae suae praesidia Mantuano22. Ab Hispano23 pontificem24, ut Parmensi25 infestus sit, lactari spe principatus ejus ad aliquem pontificis consanguineum transferendi. In Tirolensem agrum super IV, quae fuerant, millia, quinque advenisse alia.

    Roma scribitur ita ibi sentiri: de loco conventus ad pacem arbitrium Imperatori26 permittendum; multum nocere Gallicis rebus, quod valetudinis causa absit cardinalis Riceliaci frater27. Parmensis excusationes vix ibi audiri, et fuisse qui ob turbatam Italiam excommunicandum censerent. Ex Hispania, opimas conditiones ibi Sabaudo afferri: misisse Genuates excusatum, quod transire Gallos per suum agrum ad Parmensem sivissent. Ad Anglorum querelas de Palatina domo e pace exclusa judicasse ducem Olivarium28 non pati tempora, ut definite aliquid respondeatur. In Brasiliam destinata quae fuerat classis, eam attineri defendendis contra Batavos et Gallos Catalauniae Galaeciaeque littoribus. Novem milliones a Castellano regno promissos regi quaeri magnis in victum vestesque oneribus et centum scutatis annuis in carrucas singulas. Venditam proscriptis veniam. Ire ad Navarrae fines militem. Pecuniam inde ad res Italiae, Germaniae, Belgicae non missam metu ex Africa et Gallia praedonum.

    Mediolano nuntiatur Parmensis exercitum nudari fuga. Legatum Melonem29 eo jam advenisse adferentem, quae sint placandis Sabaudo et Mutinensi30. At Neapoli obligatis regni reditibus missa CXXXm scutatorum in Germaniam, XLm in Austriam, LXXXm Mediolanum, quo et peditum decem, equitum duo millia mitti; bona, quae ibi sunt Parmensis, addici fisco31; ejectos Sicilia hospites Gallos.

    289

    Florentia vero rapi in militiam externos, ut aut oppidis Etruriae sint praesidio aut Mediolani terras defensum eant. Adeo enim profiteri eum principem32 Hispanicas partes, ut viso Parmensis scripto illudens dixerit regem Parmensem duci Hispaniae bellum indicere.

    Vienna haec habemus: dicere comitem Ognatensem33 et Germanicas et Belgicas res, quomodo posset, positurum aut etiam omissurum Hispaniae regem potius quam Italiae negotia deserat. Credi inimicitias inter Sabaudum et Crequiacum34; adversus Trevirensem35 velle Imperatorem jure agi, quo testatior fiat ipsius clementia. De pace ibidem hos sermones esse, de Pignerolo rem silentio posse transmitti; Mantuanus si Gallos suis ex oppidis dimittat, etiamsi de eo nulla fiat conventio, id satis fore: duci Carolo si non possit obtineri Lotharingia, ferendum, ut duci Francisco36 detur.

    Haec omnia ut affirmare non est animus, ita reticenda non duxi. Si longius aequo moratus sum Sublimitatis Tuae tempora, observabo posthac quemcunque praestituerit scribendi modum.

    Atque interim ejus rebus, Excellentissime Domine, fausta omnia precabor.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9/19 Octobris 1635.

     

    Franquendalium in hostium esse potestate jam nobis nuntiatur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    In dorso: Praes. Stralsundi, die 9/19 Nov. 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 190; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 104.
    2 - Wolfgang von Gemmingen, dienaar van Oxenstierna.
    3 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - No. 2314.
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    6 - Van Bernhard van Saksen-Weimar.
    7 - Ludwig Heinrich, graaf van Nassau-Dillenburg (1594-1662); na eerst onder prins Maurits in de Nederlanden zijn sporen verdiend te hebben trad hij in Zweedse krijgsdienst onder Gustaaf II Adolf; in 1635 zocht hij toenadering tot de keizer.
    8 - Ferdinand II.
    9 - Martio, kardinaal Ginetti; zie Merc. Franç. XXI, p. 192.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    12 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II in de Dertig-jarige oorlog.
    13 - Johan van Werth, ruiteroverste in het keizerlijke leger.
    14 - No. 2297, p. 252.
    15 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    16 - Dat zal Allessandro Cesare, abbé de Scaglia, wel zijn.
    17 - Gijsbert van Hogendorp (1589-1639), kapitein in Zweedse dienst en gouverneur van Mainz, dat hij in 1635 - ingesloten door de keizerlijken - moest overgeven, toen de ontzettingstroepen van Bernhard van Saksen-Weimar en de Fransen na een eerste beleg in de zomer van dat jaar waren afgetrokken. Bij de capitulatie, die op 7 december werd getekend, kreeg Van Hogendorp met zijn troepen vrije aftocht.
    18 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II; hij volgde later - in 1637 - zijn vader als Ferdinand III op.
    19 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen van 1631 tot 1642 bisschop van Würzburg.
    20 - Alvise Contarini di Nicolo, gezant van Venetië in Frankrijk.
    21 - Henri, hertog van Rohan.
    22 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua (†1637).
    23 - Philips IV, koning van Spanje.
    24 - Urbanus VIII.
    25 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    26 - Ferdinand II.
    27 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon.
    28 - Gaspar de Guzmán, graaf van Olivarès, hertog van San Lucar de Barrameda (1587-1645), beroemd Spaans staatsman, eerste minister van Philips IV.
    29 - Francisco de Mello; zie no. 2260, p. 197 n. 1.
    30 - Francesco d'Este, hertog van Modena (1629-1658; geb. 1610).
    31 - De uitgave der Epist. heeft de lezing: filio.
    32 - Ferdinand II de Medici, groothertog van Toscane (1621-1670; geb. 1610).
    33 - Don Inigo de Guevara, graaf van Oñate.
    34 - Charles de Créquy de Blanchefort de Canaples.
    35 - Philipp Christoph von Sötern; zie V no. 2097, p. 473 n. 1.
    36 - François Nicolas, hertog van Lotharingen, kardinaal-bisschop van Toul.