Excellentissime Domine,
Dolet mihi, quod per eum hominem, qui huc cum literis ad cardinalem2 venit, nihil ex comitatu Sublimitatis Tuae acceperim. Nam his in locis, qui novi nihil adfert, vix est, ut novi quicquam discat.
Hispanica classis revixit et galeonibus decem, galeris viginti descensum fecit in duas insulas, alteram Margaritae, alteram Honorati sive Lerinam. Eae insulae
248
objacent extremo prope littori provinciae Narbonensis ad Pedemontanum finem. Nullum ibi munimentum praeter turrim unam erat; dicuntur Hispani nunc ibi immunire se.De Valentiae obsidio rumores sunt, sed rerum Italicarum gnaris non crediti: quanquam Parmensis3 satis magnifice causas edidit4 derelictae Hispanicae amicitiae. Sabaudus5 ita adhuc agit, ut credi nolit esse in partibus. Veneti spectant adhuc.
Rex6 Barri nunc agit Lotharingis, qui ad S. Michaëlis se immunierant, imminens; deinde id agens, ut tuta Nanciacum itinera faciat, quae nunc mire per rusticorum latrocinia infesta sunt. Ducis7 ad Rambervillerium castra aggredi Incolismensis8 intutum judicat: famem an ei facere possit, ne ipse quidem in bona copia, incertum.
Non procul inde arcem obsidet Lafortius9. Rex ipse tum veteris tum novi dilectus apud se habere creditur XII peditum, sex equitum millia. Sed et duci Lotharingo auxilia valida advenere sub amazone Pfalsburgica10, Merodio11 Metternycko12, Badensi13 et aliis.
Inter Rhenum et Francofurtum quid agatur, incerti sumus. Nec minus de landgravio14, quem retro iisse nonnulli ajunt. Sed scribunt Galli ex aula regis multum diffluere Valettae15 exercitum, quanquam his diebus XVIII millia Pistoriensium equis eo perlata sunt, sed desunt ad vitam necessaria, magnum malum, nisi cum hoste commune esset.
Castilionaeus16 parat se, ut in Picardiam eat, duodecim peditis, duo equitum millia secum tracturus, sed effluxit jam anni tempus, quo res ad eum limitem geri oportuit.
Haec nunc habebamus; rogo autem Sublimitatem Tuam, ut eorum, quae scripsi antehac ad legationis dignitatem tutandae pertinentia17, memor sit vel mei vel publici causa.
Deus, Excellentissime Domine, faveat Sublimitati Tuae.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
249
Lutetiae, 18/28 Septembris 1635.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.