Venerande Parens,
Mitto tibi quas hesterno die hinc discedens mittendas ad te mihi frater2 reliquit literas3.
347
Praeterea, quae scribit ille, visum fuit addere in Sueciam profectum esse. Oxestiernam4, quod discedenti fratri significavit D.s le Bon5, ut prima occasione, quid agendum illi erit, significes, litteras ad Baudartium, notarium Hamburgensem6, mittas.
Novi hic praeter obitum Dorpii7 nihil. De arce Bilandia a nostris occupata, ut puto, iam audiveris.
Accepi ego nuper a matre litteras8, ex quibus partim, partim ex avunculis9 animum vestrum intellexi. Unum respondebo: parentum nempe voluntati repugnandi mentem nunquam mihi fuisse, nunquam fore. Placebit ergo imprimis mihi itineris brevitas, cuius longitudo et corpori et animae meae damnosa foret. Unum, quod peto, spero me impetraturum, idem maxime placet avunculis, nempe ut possim ante abitum doctoratus gradu decorari. Forte et hoc aliquando non inutile erit.
Accipies a fratre Diderico10 Belgicum Sophompaneam et ex Vondelii et ex mea versione11.
Vale.
Tuus tibi obedientis filius
P. Grotius.
Raptim, Amstel. XXII Novemb. 1635.
Corporis mei mensuram, quam petiit mater, ex vestibus fratris Cornelii cognoscet, cui et longitudine et latitudine non absimilis sum.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, ambassadeur de Suède à Paris. Port.
In dorso schreef Grotius: 22 Nov. 1635 P. de Groot.