Mi frater,
Seldeni commentatio de Mari clauso seu de Dominio Maris2 libris duobus jam ad CLXXX pervenit paginam eritque absoluta editio intra menses duos. Transmissa sunt capita librorum, ex quibus apparet diffusum fore opus et, ut sunt illius alia, eruditum.
354
Iisdem a Londino literis cognovi rem miram et addendam veterum observationibus πεϱὶ μαϰϱόβιων. Comitem Arundeliensem3 nuper rura sua in comitatu Salapiensi peragrantem perductum ab eorum locorum hominibus ad senem annorum - scribam non numeris, sed plenis literis nequid de sensu dubites - centum quinquaginta et quatuor. Cumque tam prodigiosae rei fides non haberetur, a comite et adstantibus probatam rem actis certissimis. Eum senem a comite ostensum regi4 reginaeque5 et nunc in aula ejus educari, integro corpore, nisi quod a viginti annis lucis amisit usum. Hoc tibi et talium curiosis significare non abs re duxi.
Rogo ut e pecunia mea, quae prima se offeret, parentibus6 meo nomine centum des florenos pro strena7. Praeterea meum negotium Rotterodamense8 et de filio9 transmittendo librisque et chartis tuae fidei ac diligentiae, ut omnia mea commendo.
Tuus germanissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 23 Novembris 1635.