Cum hodie amici proficiscentis occasione ad te dedissem literas2, venere tuae ad me 29 Septembris, et 9 Octobris datae3, cum duplicibus tum ad Simonem Graswinckelium4, tum ad Olivarium5, quas illico curavi.
Rogo de chartis, ne patiaris rem elabi. Multa erant egregia de legibus patriae et alia. Wolfius6 et filius7 haud dubie norunt, ubi eae sint. Siquis sit in collegio
330
deputatorum nobis non iniquus, facile rem stirpitus inquirat. Id et negotium Rotterodamense8 et libri cordi sint, rogo.Maris res nisi custodiuntur apud vestros, pereunt caetera. Scenquianum castellum9 cum hirundinibus puto ad Batavos redibit. Hollandiae, ut recte observas, viri bene cordati desunt. Gaudeo in tanta lue vestram salutem Deo esse cordi.
Cum literas recte accepisse me scripsi, inscriptiones Smetii10, quin ibi maneant, non impedio. De tabulis gentilitiis differri potest. Libros illos duos Dousa11 mihi, si vellem, dederat, sed si haeredes repetunt, volo eis dari et bene curari, ne in alienas manus perveniant.
Didericus12 huc venire quamprimum debet sive princeps13 hyberna teneat sive non, quod magis puto. Petro14 navigatio esset utilior. Si id non probat, ne putet se a nobis habiturum, unde cum caeteris otiosis advocatis phaleratus obambulet15. Vide, an putes spem esse eum parem fore labori, quem pragmatica vita exigit. Noster maximus natu16 a navigatione non aeque abhorret.
Vinariensis dux17 magnam exercitus Gallici partem sua virtute ac prudentia servavit. Res Austriacae hoc biennio felices fuere admodum. Suedi et Galli non desistent laborare, ut restituantur res.
Rotterodamenses non sinendi sunt indormire negotio, quod mora ipsa reddet deterius. Libros et chartas et filium exspectabo. Bene facis, quod de testimonio Delfensi non pateris elabi memoriam.
Quod ut legatus nec aliter conspici apud Carentonianos noluerim, non inde tantum est, quod in publico dignitas illa seponi non potest, sed quod ut legatus Suediae veniens mecum adfero confessionis Augustanae auctoritatem, in qua, quae comprehendantur, non nescis.
Vale.
Tui amantissimus
H. Grotius.
10 Nov. 1635.