eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2295. 1635 september 29. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Respondi2 prioribus tuis litteris, neque quicquam interea accepi; nunc hoc addam allaborasse me, ut chartas Roterodami tibi ablatas reciperem, sed nihil profecisse. Nemo enim deputatorum, qui jam hic sunt, novit, ubinam eae sint. Allocutus sum Duvenvordium3, qui hoc solum mihi dixit se defunctum esse eo quod sibi impositum erat munere, chartasque corbibus impositas in manus deputatorum consignasse neque scire se, quid iis actum sit aut ubi lateant. Non desinam porro perscrutari, ecquid certius reperire possim, sed, ut vere fatear, vereor me operam lusurum. Illud interea me reficit, quod senator Reygersbergius4 nihil magnae rei inesse asseverat.

    Nova quod attinet, quotidie intelligimus magna inter provintias earumque membra esse dissidia. Batavi praecipue negotium maris urgent et omnem movent lapidem, ut Dunkerkani pellantur, quos jam iterum vela fecisse rumor est. Aliae provintiae aliovorsum tendunt.

    Propugnaculum Schenkianum5 duobus aliis propugnaculis ita obsidetur, ut nihil inde mali, cum bono Deo, timendum sit. Princeps6 nuper cogitaverat cardinalem7 ipsum in captivitatem deducere, sed hostes, ut videtur, praemoniti periculum declinavere.

    Frisii pecuniam, quam in usus militum conferre debent, vix sciunt conficere, et non nisi gravissimo faenore eam accipiunt. Hollandiae fides nondum labascit, et si homines satis fortes et cordatos patria haberet, posset publicae auctoritatis apud socios jactura jam sarciri. Sed nimirum perditissimo vivimus saeculo, quo sola adulatio quaestu, libertas odio habetur.

    Nos omnes satis bene vivimus et valemus, quanquam lues hic grassari incipit, vicenos fere singulos in dies absumens.

    Tu quoque cum tua uxore et liberis salve et vale.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXIX Septembris 1635.

    250

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 29 Sept. W. de Groot 1635.

    Rn boven aan de brief: rec. 1 Nov.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Tesamen met no. 2304 beantw. d. no. 2345.
    2 - Wellicht no. 2268, antw. op nos. 2226, 2237, 2244 en 2250; brief no. 2271 dd. 13 september heeft Willem dan nog niet bereikt.
    3 - Jhr. Johan van Wassenaer-Duvenvoorde; zie over hem III, p. 399 n. 9.
    4 - Nicolaes van Reigersberch.
    5 - Voor Schenkenschans zie no. 2241, p. 175 n. 1.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - Don Fernando; zie IV, p. 412 n. 11.