Frater charissime,
Multae me causae impellunt in hoc consilium, ut quicquid pecuniae per Hollandiam aut reipublicae aut civitatibus credidi, id omne sine mora relegi cupiam relictis tantum illic iis reditibus, qui hominibus ita coaevi sunt ut Hamadryades arboribus2. Quaeso igitur, ut nullo interposito tempore id cures; tum quae de Rotterodamo3, libris, chartis scripsi antehac, ea repetita censeas quoties scribam.
A Meti literae ajunt Galasium4 a Valetta cardinali5 et Bernhardo Vinariensi duce6 repulsum a Magontiaco Wormatiae paene clausum teneri. Cum majore
178
exercitus parte ivisse Valettam ad recuparandam Augustam Trevirorum; ducem autem Bernhardum trans Rhenum liberandae, si fieri potest, Hanoviae. Nam Francofurtum metuimus, ne jam cum Caesare7 transegerit et pericula vicinis auxerit. Rex8 videtur in fines Lotharingiae iturus. A magno cancellario9 literas indies exspectamus.Rogo salutes optimos parentes10 et amicos.
Vale cum uxore11 et liberis12.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 21 Augusti 1635.