Frater optime,
Video et nos ejus, quod Tilemontii direptores Gallos persequitur, infortunii aliquo pacto participes esse, quippe qui filium tibi tuum2 reflante semper vento transmittere non possumus. Septies jam ille in procinctu fuit, ter Brilam usque progressus invitante vento, transactis ibi aliquot in expectatione diebus, mutabilitatem ejus expertus, rursus ad nos redire coactus est. Habet ille penes se quamplurimas litteras veteres antiquasque, quod in causa fuit, quo minus saepe alias scribendi vias tentaverim. Nunc hoc habe nos omnes Dei gratia bene valere et laetari de laeto Cornelii3 ad cancellarium adventu, ita enim retulit Sorgius junior4, qui cum filio tuo iter feliciter est emensus.
Petrus5 jam mutavit hospitium juris studio intentus, in quo tantum brevi praestiturum se promittit, ut ratio tibi et temporis et impendiorum constare possit. Corvino6 omnia persolvi: postquam in aedibus ejus hospitatus est - nam antea foris habuit cubiculum - quadringenti in annum floreni solvendi fuerunt, tantundem et jam dabit.
De litteris Casaubonianis7 cum Elzeviriis8, de Tilenianis9 cum Mairio10 egi curavi; responsum, cum habuero, perscribam. De Anthologia11 Blavium12 consulam.
474
Tui in senatorem Molinum13 versus14 mihi perplacent. Abest jam hinc senator Reygersbergius15, in Frisiam revisionis terminandae causa evocatus.
Hic nihil jam habemus, nisi quod vota bonorum inducias nobis destinant: creditur ejus rei ergo ante triduum Turnhoutam profectus Mussius16, novus Mercurius. Quidam acturum dicunt de mandato aut ratihabitione regis Hispaniarum17 super tractatu, de Gallis in foedere comprehendendis aut certe tractatui adhibendis, de captivorum commutatione, de ruptis apud Sevenbergam neutralitatis - liceat mihi βαϱβαϱιζειν - legibus.
Unum omittere non debeo omni populo jam in ore esse Seldeni Mare Clausum18, librum sane omnigenae eruditionis; quem ego nuper cum parente19 libavi magis quam perlegi, imprimis vero librum priorem, quo te praecipue refellit. Occurrunt sane plurima, ad quae facilis est solutio, sed occurrunt et alia, quae legentem morantur, propter inscitiam linguarum vel factorum. Cunaeo20 Ordines Hollandiae submisere librum; is an publico nomine refutationem suscepturus sit, nescio: sane meliorem hic ei causae patronum non facile invenient. An haec controversia non etiam tangat Sueciae regnum, nescio; illud vero imprimis scire desidero, an, quae adversus Welwodum21 scripsisti, vel in schedis vel in apographo penes te sint.
Plura jam non addam.
Vale cum uxore et liberis22.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XIV Januarij 1636.
In margine: Est Parisiis apud quendam equorum domitorem palestrae prefectum23 filius Pinsii Aae24, nobis amicissimi; is valeatne et te quandoque invisat, et
475
nos et pater ipsius scire percupimus. Matisius25 has litteras accurate perferri jussit, quare eas meis inclusi.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suéde vers le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 14 Ian. 1636 W. de Groot.
Boven aan de brief: Reçu 24 Ian. 1636.