Literas tuas 14 scriptas Ianuarii2, satis recentes, hodie scilicet accipio. Didericum3 post saepe infeliciter tentatam viam speramus aliquando ventis usurum suis. Maximus natu4 magna comitate magni cancellarii5 acceptus fuit. Petro6 rogo omnes sitis hortatores, ut quod elegit studium ei diligenter incumbat.
490
Casauboniana7 et Tileniana8 et Anthologiam9 quod curas, facis pro tuo more. Libros quoque meos exspecto. Chartas maxime. Epigramma in honorem Molini10 tibi serva, ne nostra cogitata surripiat alius. De induciarum negotio non rem tantum, sed et rumusculos nosse aveo.Seldeni librum11, ut scripsi antehac12, plenum inveni variae eruditionis. Et jam cum eum scriptitari intelligerem, adversarium ei destinebam Cunaeum13. Digna est palaestra, in qua se exerceat vir egregius. Ego, cum Suedia multum teneat orae maritimae, quid aliud praestare possum, quam silentium?
Pinsii filius14 nos hactenus non vidit. Sed non omittam ad eum mittere.
Parentibus15, tibi, tuae16, tuis17 prospera omnia.
24 Ianuarii novi cal. 1636.
Abierat jam domum Simon Graswinckelius18. Iraque literas ad ipsum nec minus ad Oliverium19 retinui.
In Suida20 locus est egregius et dignus transcribi ex incerto auctore. Titulus est ἀποστολιϰὴ πολιτεία, id est vita Christiana. Sequuntur haec:
Tuus tuo merito frater
H. Grotius.