15
Frater optime,
Magna nos laetitia affecerunt tuae, quas ad me [X]XI Februarii2 dedisti, litterae prosperum filii tui3 junioris adventum nuntiantes. Ea, quae curari cupis, quantum in me erit curabo: et Petro4 hortator ero ad graviter continuandum, quod ipse sibi elegit juris studium conjungendaque ea, quae ipsi usui futura recte judicas.
Postea praepostero ordine accepi epistolam VII Febr.5 scriptam cum versibus tuis memoriae Frederici I Imp. non iniquis, quos jam hic sub tuo nomine evulgari scias. Misit quippe eos Pavius6 ad Wouwium7, is porro Riveto8 ostendit, ille principi9, cujus in gratiam etiam Gallice vertit: omnibus et materia et ipsum epigramma perplacent.
Hic nulli jam amplius de induciis sunt sermones, omnibus jam fere bellum in ore est: et jam hostes Eindhoviam occupavere, nullis aut certe perpauxillis nostrorum praesidiis insessam, ut commeatus rationem eo melius expediant.
De irruptione Caesarianorum10 in agrum Embdanum, quod nuper scripseram11, etsi ex ore eorum, qui inde venerant habeo, tamen minus certum esse comperi. Illud certius Leodii in urbe et circa eam valde turbari, et venire Trajecto litteras, quae nuntiant regium Gallorum exercitum non longe a Mazeria esse, ut Leodiensibus contra Caesarianos auxilium ferat; venisse etiam quendam e magnatibus Galliae Trajectum, qui tamen quis sit, quid ferat, nondum innotescit.
Nudius tertius natalem patris12 celebravimus, tui quoque sub Paschalis tempus non immemores futuri13. Filio14 proxima vice respondebo, cui jam binarum litterarum debitor sum; nunc tempus me deficit. Salutem tibi tuisque dici voluit Simon Graswinckelius15, qui jam ad nos rediit; ei me uxoremque16 annumeres velim. Sed jam manum de tabula tollere cogor.
Vale.
16
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim X Martii 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: X Martii 1636. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 9 Aprilis.