Frater optime,
Post eas, quae filii tui2 adventum nuntiarunt3, litteras etiam alteras accepi XXVIII Februarii scriptas4, quae de editione Anthologiae5 loquebantur; qua in re quantum quidem in me erit opis aut consilii te juvabo.
Intellexeris jam puto Pavium6 utriusque muneris sui missionem postulasse neque refragari principem7, ita ut nec de Ordinibus dubitandum sit, quanquam plures exempla et litterarum et consilii a principe dati postularunt rem ad suae civitatis consessum relaturi. Ubi certiora scivero, curabo, ne tu nescias.
Interea laetiores de expugnata Griethusa captisque quae hostis in ripa Clivica ad Vahalim extruxerat operibus nuntii omnes nos laetitia affecerunt: et sunt mortales minime mali, qui te in utroque significatu vatem esse perhibent, quippe qui ante aliquam multos menses ad me scripseris propugnaculum Schenkianum8 cum hirundinibus ad nos rediturum, quam praedictionem tuam brevi impletum iri autumant. Nam nisi intra biduum aut triduum hostis nostros pellat, actum est de propugnaculo, quod brevi ita circumsidebitur, ut etiam pedibus in orbem obiri possit. Sternitur enim ad Griethusam pons navalis itemque alter supra alveum qui Clivia in Rhenum influit, tertius item prope castellum Bilandium jacebit, cui ex adverso jacet quartus, qui Batavicum agrum Geldriae continenti committit. Quid nunc iis, qui in propugnaculo sunt, quid hostibus animi sit, tu optime conjicies.
De libello Ordinum deputatis exhibendo post festum cogitabimus, perendie hilaria super liberatione tua Lupesteiniensi et postero die natalem tuum9 celebraturi, qui ut saepius fausto recurrat omine tibique felix illucescat, volemus, optamus ego, uxor10, parentes11 amicique omnes.
Raptim.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XX Martii 1636.
41
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très-chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 20 martii 1636 W. de Groot.