eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2520. 1636 maart 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Ducem Bernhardum2 adivimus legati acceptique ab eo comiter et officiose sumus et resalutati.

    Illud, quo nuper non ita exacte cognoveram, tacendum non arbitror: cum primum3 ad regem4 admissus fuit, postquam pauca locutus fuerat, rege caput suum tegente idem ipsum fecisse injussum. Apparuisse in regis jussu offensam, qui nudato capite, ut duci quoque eadem necessitas imponeretur, sermonem abruperit. Post id apud reginam5 fuere ambo, tectus rex nudo dux capite, quod dux honori sexus more Gallico datum interpretatur, Galli, quod ante peccatum fuerat, eo correctum volunt; eique indicarunt tegendi capitis honorem non negaturum regem duci, si titulum sibi Franconiae alteriusque supremi imperii asscriberet, nam soli sanguini id deferri haud solitum.

    Commendat se dux Tuae Sublimitati optatque et ab ea et a Britannia impetrare se posse militiae suae supplementa. Id ni obtinet, brevi dilapsis copiis ipsius quoque labescet auctoritas.

    Nunc ad fanum Germani cum ceteris ducibus proceribusque sociat consilia aegrotante adhuc Feuquerio6. Quidam e primoribus mihi dixere valde suis commodis intentum ducem, aegre magna cardinalis Valettae7 patientia retentam concordiae speciem.

    Dux in sermone mihi dicebat Riceliacum cardinalem sibi affirmasse Brandenburgicum8 partes relictas resumere neque de ejus in Galliam fide dubitandum. Aliunde disco patrem Iosephum9 polliceri Swartsenburgico10, qui consilia Brandenburgici regit, in Gallia principatum si id efficiat internuntio eo, qui hic est, Brandenburgici filio11. Anglicus legatus12 minus minusque sperare se ait de foedere cum Gallis. Non dubitare se, quin Anglia spem amicitiae ad Suedos sit translatura firmius haesurae per religionis vinculum. Nam a Gallis res non obscure gubernari ad pontificis13 gratiam et regni et amicorum malo.

    42

    Abit Parmensis14 cum donis ad Cm scutatorum. Duci Bernhardo sex equos speciosos dedit cardinalis Riceliacus ipsumque domi ipsius resalutavit, ut et pater Iosephus.

    Mittitur ad tutandum magis Picardiae limitem quam ad inferenda in hosticum arma non magna cum manu Castilionaeus15. Novarum cohortium conscriptiones novae regni partibus indictae et galerarum paratus recuperandas ad insulas16 tardius, quam res poscit, procedunt asseverante nihilominus patre Iosepho cis menses duos hostem ad nullum Galliae finem appariturum.

    At in Italiae agro Lomelino Pralinus17, ut Gallus, inconsulto impetu cum octingentis militibus in hostem ruens ab Leganesio, Mediolanensis terrae praefecto18, circumfusus parum abfuit, quin cum omnibus suis interiret. Saluti fuit, quod intellecto periculo subvenit Crequiacus19, is quoque ipse magnum aditurus discrimen, nisi hostem fama copias ejus supra verum attollens fefellisset.

    Dux Bernhardus de pace injecto a me sermoni nihil plane respondit. Accepisse se literas dicebat a mareschallo Hornio20 seque curam ipsi reddendae libertatis tum cardinali Riceliaco tum Iosepho commendasse; satis tamen mecum judicans nihil esse nisi ex pace communi, quod speretur. Mirari se dicebat nullas a Mochelio21, qui ad ipsum scripserat, venire literas. Ego idem miror et aliunde intelligo praedicari ab eo me in hac aula minus esse gratiosum. E re sit non ignorare me, quae illis in locis aut aguntur aut dicuntur, ut ea mihi hic et ad inquirendum et ad judicandum prosint.

    Princeps Arausionensis22 aegre obtinuit, ne quid equitum aut peditum, qui nunc Batavis militant dimitteretur. Indutiarum manet ibi ingens desiderium spe difficiliore ob Galliae connexum. Aysema23 inde ad imperatorem24 mittitur.

    Comites Sarapontani25 et per me suas res Sublimitati Tuae commendant et scribunt ipsi.

    Pavius26 qui hic est, et eo, quod in Hollandia obibat eximio munere, et legatione simul excidit. Hoc illi dedit impense nimis quaesita Galliae gratia.

    Tabernas Alsatiae cogente fame ac pestilentia a Gallasio27 derelictas intelligimus.

    Tuae Sublimitati, Excellentissime Domine, cuncta prosperrima opto.

    43

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    10/20 Martii 1636.

    Haec cum scripseram, venit ad me Priandius28 res hic Mantuanas agens, magnus rerum Gallicarum praedicator. Is ante Maji exitum in Italia regis sociorumque copias ait futurum ad XXX millia, in quibus duas partes regis tertiam sociorum: equites in iis quater mille; naves autem in mari XL cum VIII hominum millibus; Rohanii29 praeterea exercitum ad XII millia.

    Haec si ut dicuntur ita praestantur, magnam illic praebebunt ad res gerendas materiam. Anglus nihil se promovere conqueritur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 222; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 163.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - De uitgave der Epist. heeft hier ‘nuper’.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Anna van Oostenrijk, dochter van Philips III van Spanje.
    6 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    9 - De capucijn père Joseph, François Leclerc du Tremblay.
    10 - Adam, graaf van Schwartzenberg; zie over hem VI, p. 199 n. 5.
    11 - Friedrich Wilhelm (1620-1688); hij verbleef in de jaren 1634-1638 in de Nederlanden, waar hij in nauw contact stond met prins Frederik Hendrik en met Johan Maurits (Johann Moritz), graaf van Nassau-Siegen.
    12 - Burggraaf John Scudamore.
    13 - Urbanus VIII.
    14 - Odoardo Farnese, hertog van Parma; vgl. no. 2500, p. 9 n. 2.
    15 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    16 - Ste. Marguerite en St. Honorat; zij konden eerst in 1637 door de Fransen terugveroverd worden.
    17 - César, hertog van Choiseul, graaf Du Plessis-Praslin; zie over hem no. 2517, p. 38 en n. 5 aldaar.
    18 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés, Spaans gouverneur van Milaan.
    19 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    20 - De Zweedse maarschalk Gustaf Karlsson Horn.
    21 - Friedrich Richard Mockhel, Zweedse hofraad en resident in Benfeld.
    22 - Frederik Hendrik.
    23 - Foppe van Aitzema, resident van de Republiek te Hamburg.
    24 - Ferdinand II
    25 - Wilhelm Ludwig, Johann en Ernst Kasimir, graven van Nassau-Saarbrücken, aan wie brief no. 2568 dd. 28 april 1636 gericht is; zie aldaar, p. 114 n. 5.
    26 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw; zie over hem no. 2505, p. 18 n. 9.
    27 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II.
    28 - Giustiniano Priandi, gezant van Mantua bij het Franse hof van 1616 tot 1638.
    29 - Henri, hertog van Rohan.