9
Excellentissime Domine,
Dux Parmensis2 abitum parat Placentia, ut audio, Gallis tradita comi hospitio gratiam persoluturus. Iam nunc in ea urbe duplex est praesidium, Italicum et Gallicum, sed Galli portas, Itali claves tenent; neque re contenti nomen quoque et conspicuam speciem possessionis volunt.
Dux Bernhardus3 nondum advenit, sed exspectatur mirantibus multis hoc tempore duces prope omnes in aula esse, cum ex Viridunensi agro in Campaniam hostes et ex Belgico in Picardiam penetraverint, dubium an se conjuncturi. Rex4 in Picardiam XVII peditum centurias misit; hostis ea in parte X peditum, II equitum millia habere creditur.
Plebs hic trepidare incipit. Nobilitas e Normannia locisque aliis ad arma rursus evocata an itura sit, incertum est. Seditio non sine causa metuitur et jam Pictavii ad caedes quaestorum domorumque incendia progressa est. Paratur adhuc classis Ligusticum in mare itura, ut, si possit, hostem insulis et fida, quod his hibernis tempestatibus compertum est, statione, quae insularum objectu tegitur, depellat.
Dicitur dux Bernhardus permissum habere ab imperatore5, ut ad fratres6 et ad Sublimitatem Tuam mittat. Multum queritur de non impletis a Gallia promissis. Laborabit haec aula, ut eum honoribus et spe divitis matrimonii demulceat; quantum intelligo, perplexus haeret.
Suedos, qui in illis sunt regionibus, taedet hujus militiae: pro vallo sunt Gallis, ad pericula primi, ad stipendia ultimi, neque plus sesquimenstruo accepere, ingenti rerum omnium pretio, praesertim linguam Gallicam ignorantibus. Itaque diffluunt et hi et caeteri ducis Bernhardi milites, ut vix pars dimidia supersit, multi in itinere Colmariam redituque signa deseruere.
Anglus legatus7 non modo ad summam rei nihil proficit, sed etiam de mercatorum navibus incensis captisque negat se jus consequi. Putat futurum, ut ex Anglia aliquis ad Tuam Sublimitatem mittatur revocato jam Duglassio8, Imperatorem ait velle, ut quo facilius conditiones commeent, de Palatinatu Bruxellae agatur. Venit jam in Angliam et Rubertus princeps9. Matri Palatinorum10 ad alimenta rex Angliae11 reditus obligavit ad CCC florenorum millia.
10
Galli equites e Brezaeano12 exercitu, qui tandem ventos nacti e Batavia huc venerunt, equos ibi vendidere, duobus pistoriensibus aut vilius singulos, unde facilis conjectatu, quae inopia fuerit. Hi nunc in Italiam mittuntur, quo jam nova Caesarianorum13 manus ad IVmCCCC per Alpes transiit. Captum hosti castellum Sancti Iohannis, munitus in Parmensi agro locus, neque dubitant Itali, quin brevi subitura sit Parmensem poenitentia consiliorum comitis Schotti14, valde apud ipsum gratiosi et Gallicis largitionibus occupati. Badensis Durlachius marchio15, qui diu in hac urbe contentus vixit, simile aliquando Parmensi fatum auguratur.
Venetorum cum pontifice16 disceptationes intra verba manent Venetis multa pacis causa concedere paratis, sed duriore pontifice vetere ex odio.
Vidi Contolorii librum17, quo Bardo18 et Olmo19 Venetis de Historia Friderici I20 respondet, multa cum sugillatione Venetae fidei.
In Italia nihil agitur magni, nam et Gambacurtius21 Hispanos a Guardamilia reduxit et Gallos suos Villa22 a Stradella Cremonensi et Mutinensi agro per rapinas gravis. Praeterea ad Tombium validam munitionem struunt Hispani, duces Florentinum23 et Mutinensem24 auxilia poscunt ex federe; Galli Pado pontem imponunt, ut populatores Laudensis agri tutum ad suos receptum habeant. Vallem Telinam Hispani volunt liberam esse, ut Monsoniana pactione25 constitutum, quem in sensum scripsit ad Rhaetos Leganesius26, Mediolanum regens. At Rhaeti sua sub imperia Vallem retrahere volunt restituique in eam formam, qua fuit ante pactionem Monsonianam factam se insciis. Gallis neutrum placet, sed possessioni insistere. Et, ut color obducatur morae, excitatur episcopus Curiensis27, ut vetera et obsoleta in eam Vallem sibi arroget.
Audimus partem militis qui in Wirtenbergensi agro hiemem egit, iter parare
11
illas in partes ad disturbandos Rohanii28 circa lacum Comensem conatus; Coloredum29 adhuc haerere in Basiliensi episcopatu.A Vienna literae 19 Ianuarii scriptae nuntiant, Hazfeldum30 cum XII cohortibus, quae regimenta vocant, Saxoni31 ire opitulatum; regem Hungariae32 emisse ter mille missas dicendas pro militibus mortuis; Arnemium33 cum Gallis sociare consilia; Wirtenbergenses legatos34 culpam in tutorem35 rejicere; sed pacis moras esse difficiles expeditu, Heidelarium comitatum donatum Bavaro36 et aulicis Caesarianis multa in ducatu officia. Dejecta ab Hungaris munitione, quam in finibus Turcae fecerant, consedisse id dissidium, praecisas et a Polono rege37 discordiae cum Turca38 causas punitis Cosaccis39, qui pacem turbaverant.
Suspecta hic esse coeperunt fratris regii40 consilia ideoque in Bastiliae carcerem conjectus est Rivirius41, ejus arcanorum particeps.
Dignitatum nundinae hic frigent, partim intercedentibus parlamentis, partim, quod pecunia non affluit. Propius inquirens in ea, quae in finibus geruntur, disco hostiles copias apud Dunum Mosam transiisse; Polonorum duo millia exspectari praeter quatuor millia, quae jam recens supra priores copias advenerint. Comiti Suessionensi42, qui illi limiti praesidet, imperatum, ne periculis rem objectet, sed proxima oppida Menuhieum, Desiderii fanum et Catalaunum bene permuniat. Ajunt illi esse quatuor peditum millia, equites mille sexcentos; illos, qui in Picardiam incubuere, hostes irrito conatu Brayam ad Samaram aliaque loca minora adortos.
Deum precor, Excellentissime Domine, haec omnia ad christiani orbis quietem tua cum parte gloriae regat.
6. Martii novi Calend. anni 1636.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Quos comes Suessionensis ante signa in hostem miserat, periere omnes. XII leucis a Catalauno abest hostis habens in Campania XII millia. Dux Bernhardus jam Meldas - Meaux Gallis - advenit. Heufdii cognato43 nihil solvitur, nihil perscriptum datur.
12
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
Onder aan de brief: Praes. Wismariae, die 23 Mars/2 April 1636.