69
Magnifice ac generose domine, amice plurimum honorande,
Cum mihi ob negotiorum plurimorum concursum aliquandiu silendum fuerit, maxime vero quod exitum negotiationis meae, quam hic Wismariae ante septimanas circiter quinque cum legato christianissimi regis, marchione Chamontio2, super foedere inter regna Sueciae et Galliae renovando augendoque instituere coepi, expectare voluerim, ut esset quod certo referrem, nunc ea tandem incertitudine ex[s]olutus magnificae dominationi tuae significo convenisse quidem inter nos in plerisque, quos hic nunc una iungo3, articulis, sed, quod imperatorem4 et eius socios pro hostibus obtentu defectus mandati expressis verbis declarare noluerit - quod equidem substantiam totius negotii concernit - eo res tota in suspenso relicta et ad principalium resolutiones intra quadrimestre spatium expectandas dilata est.
Sed alii tamen articuli interea inter nos sanciti sunt, quibus durante hoc quadrimestri tractatus ullos cum hoste inire vetamur, quod ex adiuncto articulorum exemplo pariter liquet, in quibus, cum mentio quoque fiat responsi regi Daniae5 dandi, certiorem facio magnificam dominationem tuam eum regem literis suis interventionem pacis denuo obtulisse et conventum principum protestantium ad diem 2/12 maji Lubecae expetere, ad quem eos quoque, si qui a parte regni Sueciae tractaturi sunt, invitat.
Ad eas literas respondi hisce meis ex Suecico idiomate in latinum translatis, ex quibus magnifica dominatio tua facile colliget, quae me rationes hoc tempore maxime urgent, nec minus ipsa diiudicabit, quid ex conventu illo nobis boni sperandum sit vel non.
Praeter haec magnificam dominationem tuam celare nolui, qua fortuna nuper usus sit in profligandis hostium copiis dominus campi mareschallus Banerius6. Is, cum oblata occasione aliquid praeclari efficere constituisset, haeserat in ambiguo fama percreb[r]escente Hatzfeldium7 cum auxiliaribus copiis nonnullis electori8 in propinquo esse, huic ne obviam procederet, an hostiles inter exercitus per stativa trans Salae flumen dispositos grassaretur, ut vel cedendo hosti, si qua commoditas emergeret, invigilaret vel saltem loca, ex quibus pabulo et annona iuvatur, corrumperet.
Postremum hoc tandem placuit tamque prospere successit, ut equitatus maxima parte ad München-Neuburg per Salam reperto vado, mille vero selectis sclopetariis ponte ad Calbe traductis in stativa hostilia se effuderit tresque equitum
70
legiones, unam Schafelitzkianam9, Luneburgicam10 alteram et tertiam Wimariensem11, captis vexillis decem ceciderit ac profligarit; cuius victoriae fama ad Saxonicos perlata convenere caeterae legiones omnes ad Halam sub tormentorum tuitione ideoque dominus campi mareschallus, postquam diem unum in conspectu hostium substitisset atque eum frustra expectasset, rediit in castra cum incolumi exercitu.Hisce m. Dominationem tuam quam optime valere cupio.
Tui amicissimus
Axelius Oxenstierna m.p.
Dabam Wismariae, die 27 Martii A.o 1636.
Proximis literis scribam de rebus tuis privatis et, quantum est in me, curam tui habebo.
Adres: Serenissimae Reginae Regnique Sueciae apud christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, magnifico ac generoso domino, domino Hugoni Grotio, domino amico plurimum honorando, Parisios.