Papinium2, vir doctissime, magni feci semper, ut qui Virgilio omnigena eruditione haud multum cedat, spiritu autem poëtico certe quibusdam in partibus, si per criticos dicere liceat, dubiam ei faciat palmam.
780
Quo magis te gaudeo post collucatas ejus Sylvas3 accingi, ut et Thebas depleas et Achilli4 reddas florem juventae. Nec dubito, quin sicut praelusio tua plurimum5 habuit gratiae, ita justiora, quae exspectamus, opera plenam tibi coronam sint paritura.
Perplacent quae edidisti: perplacent et quae epistola6 continentur; nec mihi tantum, sed et viris eruditis, quorum concursu non minus honesto mihi gratoque quam ipsa haec legatio, strepit mihi limen. Ego, quod unum possum, ex cavea tibi applaudo.
Caetera, quibus olim me oblectavi, invident mihi injuncta negotia. Neque enim mihi vacat cogitare, quantus ingentes Homoloidas Haemon7 exierit, dum Gallos castellis ad Rhenum exiisse doleo, et pro Rhaeteo litore Pomerania mihi semper ob animum versatur. Itaque ne relegere quidem mihi illa licuit, quibus laetam fecit Statius urbem amatam mihi semper. Tantum quae8 ad oram editionis Lutetianae9 alleveram,10 ea fratri meo11 misi, ut si qua12 sunt, quae non correxerit posterior aliqua editio, de iis, et ipse et tu cogitetis. Rogo autem, credas me non modo famae tuae favere plurimum, sed et si quid sit, in quo te adjuvare aut ornare possim, facturum id maxima mea cum voluptate.
Lutetiae, X Decemb. MDCXXXVII.
Tuae eruditionis fautor integerrimus
H. Grotius.