Mi frater,
Literas tuas 4 scriptas Augusti2 mari curatas recte accepi.
De munere isto Delfensi scripsi antehac3 cogitata mea, quantacunque in mentem venire poterant tam e longinquo cuncta inspectanti.
Rogo enixe, ut Cordesio4, viro beneficentissimo, in re aequissima fidam diligentemque naves operam.
De Breda, ut res est, non possumus non sperare optima, sed ubi ea de hostis desperaverit, huc vires vertet.
Petrus5 satis se mihi probat. Didericus6 bonum habet magistrum ad ea discenda, quae apud Batavos spectari non solent.
Rem maritimam apud vos tam negligenter administrari et ego miror et
508
quicunque hic sapiunt. Atqui respublica ista mari orta, mari debens omnia, ejus possessione amissa ne terras quidem diu tenebit.Acta synodi Alensonianae, quae tota nominatimque Testardus7 et Amirautius8 Mortis Christi pro omnibus intra verba tantum defensores rursum Alisianos Carentonianosque canones e Dordrechtanis fluentes confirmavit, duo illi repetito etiam jurejurando, transcripsit jam Mercerius9 et, puto, misit D. Episcopio10.
Velim ex archetypo Michaëlis11 duas mihi imagines fieri mihique transmitti. Rogant enim, quibus id negare nequeo.
Vale cum parentibus, amicis domoque tua.
Tui amantissimus ut debeo frater
H. Grotius.
22 Augusti 1637.
Opus credo fore, ut sicut versa habeo in Gallicum contractum meum cum civitate Rotterodamensi et indemnitatis promissum, sic et habeam illud Delphensium et siqua alia - de quo scripsi - haberi possunt testimonia. Sed revera melius esset etiam cum sumtu aliquo obtineri versiones publica magistratuum auctoritate firmatas, quales in judiciis scis requiri.