Iam nunc tuas mihi tradit Meunerius2.
Iudicia tua de Mileterii aliorumque scriptis3 laudo. Libebit et Utenbogardi4 aliorumque sententias nosse.
Heri ad me venit rector Collegii Sedanensis5, qui in subsidium interdum et pastorale munus exercet. Dicit ita se existimare omnes, qui inter reformatos perspicacia valent, concessuros in Arminii6 sententiam; maxime vero eos, qui Cameronem7 sectantur, visuros eo se cogi, si positis consentanea loqui et non quae struxere ipsi destruere cupiant. Multum lucis adferet scriptum Molinaei8 contra Testardum9 et Amiraldum10 ἀνέϰδοτον, quod a Mercerio11 describi antehac12 feci indicium.
Scriptum pastorum Zelandiae13 vidi et miratus sum. Sentient, quid fecerint qui illos huc licentiae provexere. Et tamen puto eos aliquid veri dicere. Sed haec in plebem spargi non optimi moris est.
Quis Rottaeo14 sit successurus, fac quaeso sciam. Brassero15 ad munus, quod petit, faveo. Quales sint magistratus illi, qui in Brilla demoventur16, quomodo affecti erga rempublicam et sacra, scire cupiam.
258
Te quod attinet, primum velim per Dussenum17 Adrichemiumque18 sic rem praetentes, ne, ut Amstelodami aliquando, operam perdas. Si spes sit boni successus, nolim nimium te malis moveri, quae bene sentientibus evenere antehac. Poteris sine invidia Venuleio19 conventus illos multis jurgiis nihil boni agentes relinquere, ipse curare urbem, quando is nunc est status, ut facilius partibus quam toti consuli possit. Et Hollandiae et federis morbi insanabiles prope sunt. Tamen interdum τῶν δ᾽ ἀποϱητων πόϱον εὗϱε ϑεὸς20. Illud e re tua crediderim stipulari, ut, si quando te privatae vitae velis reddere, id tibi liceat. Sunt enim interdum tempora, cum id et sapienter fit et cum gloria, etiam Stoicis auctoribus, quorum sententiam exprimit Seneca libro de Otio sapientis21. Et quia id evenire potest, censeam diligenter tibi scripturario labore retinendas et augendas clientelas, ut ego et is, cui ego successi Rotterodami22, fecimus.
Petrum23, ubi primum tuto venire poterit, hic exspectabimus. Patri24 pro diligentia, quam meis impendit negotiis, summas habeo gratias.
De Oetgesio25, Bellimontio26, Aysema27 siquid ultra actum fuerit, edoceri optem.
Haec postquam scripseram, venit me salutatum comes Egmondensis28 multumque mirabatur, quod is, quem in Hollandiam ad res suas agendas miserat, te nondum accessisset sollicitus, numquid ipsi mali evenisset. Is autem, quem eo dicebat ivisse, non erat senator29, de quo scripseram, sed alius praefectus domus comitis, Gallobelga30.
Petrus ubi ad nos veniet, ferat secum exempla duo aut tria Belgicorum meorum de Veritate Religionis Christianae31 et carminum aliorum postremamque editionem juris Batavi Institutionum32.
Vale cum parentibus33, uxore34, liberis35, amicis communibus.
259
Lutetiae, 20/30 Aprilis 1637.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.