Legi his diebus, mi frater, comoedias Aristophanis et memoria revolvens quod legeram a Platone Dionysio2 dictum, si vellet rempublicam Atheniensem ejusque mores plane noscere, ne alio quam Aristophane ad id magistro uteretur, observavi
271
plurima ibi esse monita, quae Batavos possent meliores sapientioresque efficere, praesertim cum et temporum magna sit similitudo ob pertinaciam Peloponnesiaci3 Belgicique belli. Quare cum Batavae gentis ingenia eo jam ascenderint, ut in omni ferme scribendi genere palmam controversam antiquis facere audeant, miror ad illam veterem ac libertatis alumnam comoediam, praesertim ad Aristophanis exactissimum exemplar, nemini curam hactenus se vertisse.Cogitare poteris, si in quem incidas, cui sit judicium ac lepor, an non is aut imitari velit festivissimum poetam aut etiam aliquam ejus fabularum vertere ea libertate, qua Euclio4 versus est. Siqua sunt nimis Ithyphallica, possunt prudente ambitu declinari. Est quidem comicus ille reconditae eruditionis eoque non omnibus obuti intellectus. Sed Graece aliquid intelligentibus scholiastae, ubi exstant, alibi etiam latinae versiones Florentis Christiani5 et aliorum facem praeferre poterunt.
Laudantur hic mihi ab amicis liber Puteani6, cui titulus Linea Urbaniana, et libri partim mathematici partim meteorologici Galli cujusdam De Cartis editi in Batavis7. Si eos invenis, poteris cum caeteris, quae petii, per Petrum8 mittere.
Venit et aliud in mentem. Inter Parrhatii9 opera eximium fuit, quod Plinii verbis describam. Pinxit et Δῆμον Atheniensium argumento quoque ingenioso. Volebat namque varium, iracundum, injustum, inconstantem, eundem exorabilem, clementem, misericordem, excelsum, gloriosum, humilem, ferocem, fugacemque et omnia pariter ostendere. Qualis haec fuit virilis imago, talem muliebrem reipublicae Hollandicae, aut etiam Unitae velim fieri ab optimo pictorum Mireveldio10, audeoque spondere immortalem ei operi gloriam. Velim pingi virginem, sed talem, cui virginitas sua oneri sit. Vides me non plane meorum oblitum.
Vale cum parentibus11, uxore12, amicis.
Tuus totus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Maji Novi Cal. 1637.