Frater optime,
Hodie accipio litteras tuas XII Iunii ad me datas2, quae ex ipsa nunc Suecia huc advenerunt, quibus ut respondeam, aliam nunc viam elegi, maritimam
470
nimirum, in qua opera Wouwii3 utor, ad quem per interpositam personam tuas quoque mittere poteris aut ad Bilandium4, vel etiam recta ad me.De rebus Delfensibus hoc unum dicam me tam parvo stipendio id muneris non subiturum, illud certum est; alterum, quid facturus sum, si majora in praesens offerantur, pro arbitrario habeo et libenter ea super re sententiam tuam intelligerem.
Ackerlakium5, antequam abiret, vidi, sed cum eo nullos habui sermones incertus, an id placeret iis, quibus ea res est in manu.
Scripsit ad me ex Anglia Bevarius6, sed quomodo negotium successurum sit, nescio.
Cordesii7, viri optimi, postulato quantum in me erit, favebo, ut ejus in omnes doctos affectus requirit.
Heri hinc discessit Reygersbergius8, quare eorum, quae hic geruntur, paulo accuratius meminero; tu, rogo, vicissim siquid illic agetur, id ut sciamus, cura.
Princeps9 Bredam jam obsidione cingit cum praecipuis Faederis copiis et quidem primum ejus vallum jam circumductum est urbi; nunc exterior fossa viginti circiter pedes lata praefoditur, quae opera tanta celeritate ingeritur, ut mirum ipsis etiam militibus videatur. Periti judicant principem jam ita posse esse securum, ut in castris ad Trajectum fuit sub insultum Papenheimii10. In ipsa urbe non creduntur esse tria militum millia neque multum pulveris, nam raro tormenta exploduntur. Interea regius cardinalis11 festo Ignatii12 in lojolitarum templo pridie Calendas Augusti celebrato Antverpia cum exercitu sex peditum, duodecim equitum millium, movit Hochstratam primum, deinde Rosentaliam - ut putatur - versus, cum multis tormentis bellicis ac non paucis scaphis ac navigiis currubus impositis magna cum expectatione totius Brabantiae. Prudentiores putant diu illi commeatum suppetere non posse atque ideo cito tentatum iri, siquid tentabitur. Nunc tempus est, ut Gallia res suas Lucemburgo et Hannovia promoveat raro illic milite et qui defensioni sufficere vix possit.
De duce Bernardo13 magna hic narrantur; habebit filius14 quae redux narret, sed et hic in tam insigni obsidione non paenitenda didicisset.
Dunkerkani nunc iterum maris potiuntur non observati a nostris, qui claustra portus insederant, incertum majore cum socordia an flagitio militari; nunc pisca-
471
toribus timetur. Filius tuus15 etiamnum in Selandia est; spero eum cum bono Deo ad vos perventurum.Vale, frater optime, cum uxore et liberis16 et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptissime, Hagae, IV. Augusti 1637.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez de sa Ma.te Très-chrestienne A Paris.
In dorso schreef Grotius: W. de Groot. 4 Augusti 1637.
En boven aan de brief: Rec. 16 Augusti.