Frater optime,
Accepi hesterno die litteras a te VI hujus mensis2 ad me scriptas cum anterioribus historiam advocati Magistri3 continentibus, unde lubens intelligo ea, quae de meis rebus scripseram, recte in manus tuas pervenisse.
Vides, quomodo jam hic vivatur; magna fuit Crassi4 stultitia, quod de re domestica Servium5 consuluerit; neque enim in eo servavit morem fidelissimae antiquitatis. Certe Nasica6 non fecisset. Cur vero Servii7 animus a Paulo8 et Papyrio9 aversior sit, recte tu intelligis. De fisci advocato10 necdum certiora scribere possum quam antehac feci11.
Consilium Magistri non est improbandum, sed quibus jam vivitur moribus paucos habebit imitatores.
De imaginibus quandoque interpello Mireveldium12, qui absoluturum se promittit; de commentariis Wassenarii13 cogitabo itemque de cista, si Oosterwijckius14, ut audio, ad vos naviget.
Nulli hic fere nisi de hastiludio15, quod hac septimana habebitur, hic sunt sermones, in quod magna pecuniae summa profundetur frustra ringentibus agrico-
91
lis, quorum agri et pascua ab aqua superfusa corrumpuntur; neque quicquam intactum restat praeter Delflandiam, quae tamen, nisi agger, per quem inundatio cepit reficiatur, resistere diutius non poterit.Interea Graswinkelius noster16, qui ante aliquot menses creatus est Sueciae advocatus cum octingentorum in singulos annos florenorum stipendio, ambit senatorium in curia provintiali locum et magnae ordinum partis vota tracturus creditur. Electione autem si excidat, et fiscalis conditionem mutet, in ejus locum ad procurationem negotiorum camerae rationalis sufficiendus videtur; criminalia enim Selando cuipiam17 jam cedent.
Miror me nihil de comite Egmondano18 ejusve domesticis intelligere. Interea Somfius19 novam Amelandiae investituram ab imperatore20 solus impetravit et jam possessionem arrepturus videtur. Venerunt ad me his diebus incolae de concussionibus et oppressionibus, quibus a Camminga21 vexantur, conquerentes.
Rogatus sum iterum tibi commendare negotium Johannis a Miris22, quod ab Henrico Coningio23 promoveri deberet ex tuo consilio: siquid in eo potes, rogo annitere, ut hominibus optimis praestes beneficium.
Parentes24 hic sunt et suo nomine salutem tibi scribi voluerunt.
Deus et eos et te nobis servet incolumes.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XV Februarij 1638.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 15 Febr. 1638 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 24 Febr.