Vir Reverende,
Manet apud nos laeta sermonem, quos cum Hamburgi tum Lipsiae tecum habui, memoria tuique cultus, cujus pietatem, eruditionem animumque pacis et publicae et christianae amantem exosculor. Unde collectu tibi erit facile, quo cum gaudio tuas acceperim literas. Quod autem libris te delectari dicis, id si judicium est, felix sum, si amor, etiam sic felix satis. Propositum mihi fuit prodesse juventuti eamque velut manu ad recta studia ducere, non ab iis legi, quos docendo scribendoque claros magnae doctrinae fama circumdat. Ego vero tuorum quae legi Lipsiae nunquam depono memoriam velimque multa mihi saepe legenda talia contingerent. Caeterum ut tranquillius jucundiusque laboribus ejusmodi dare te possis, Deum precor, ut Germaniae pacem statumque veterem reddat.
Privigni tui2, quem mihi commendas, pergrata mihi est consuetudo utque efficere ei possim vitam hic non insuavem, quam minimo ipsius sumptu et laboravi et laborabo; habet ille, ob quas non recipi tantum, sed et quaeri debet, virtutes. Sed multae domus occlusae sunt aliter de religione sentientibus, quaedam etiam occupatae. Ego tamen conniti non desinam.
Postridie cal. Ian. MDCXXXVIII.
Tui amantissimus. H. Grotius.