eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3456. 1638 februari 13. Aan G.J. Vossius1.

    Exprimere verbis vix possim, quo me dolore affecerit calamitas tua, quae vix bene obductum vulnus novo et quidem tam gravi incussu rupit2. Facile quippe intelligo etiam meis experimentis edoctus, quam teneri acrisque ad talia sensus literas ab humanitate nomen habentes tractantium sint animi. Adferunt enim illa studia ad animum molle aliquid et offensarum etiam levium fugiens. Neque ego nunc tibi dicam, quae ipse in simili casu dixi mihi quaeque tu multo melius dixisti et mihi et aliis ὅτι χϱὴ φέϱειν τὸ φέϱον et vitam honeste exactam quantumvis brevem nihilo minoris esse quam longam. Tum vero, quam multa mala et vitae huic communia et hujus corruptissimi saeculi propria effugiantur moriendo. Unum te rogo, temetipsum ut excutias et sepositis amoenitatibus, quae ferme delicatiores nos faciunt, pectus munias fortioribus illis cogitationibus, quas nobis primum apostolica et veterum christianorum scripta, deinde et philosophorum clare dicta aspirant. Videmus totas urbes e Germania simul evulsas et miramur, si ad domum nostram perveniant mala totos populos vastantia. Absorbentur a mari terrae contraque terris manu factis pereunt maria, et indignamur, si diuturnum non est, quod a nobis genitum est. Tum vero ea est Dei gubernatio, sed novo maxime federe a caducis nos ad aeterna vocante, ut suspectus sibi merito esse debeat, cui diu datur in rebus esse prosperis. Praecipua ejus disciplinae pars est exerceri asperis, et quanto magis premitur humana infirmitas, tanto divina praesidia et expetere ardentius et sentire efficacius.

    Iamdudum tuum de Idololatria3 librum exspecto et ejus cogitatio etiam hoc menti meae subjicit idolum fieri quicquid Deo ejusque decretis praeponimus. Censent eruditorum nonnulli ab iis, qui superstites sibi liberos nimis anxie optabant, superstitionis natum nomen et ex impotente amissorum liberum desiderio natam εἰδωλολατϱείαν putat Hebraeus magnae auctoritatis sapiens4. Apparet periculo non vacare affectum, qui in tam foeda processit: habes liberos, quibus te solere; habes et alteram sobolem libros. ἠνδϱομένους ϰαὶ πάντη ἐστεφανομένους, οἵς ἀνατιϑείης τὰς σεαυτοῦ συντϱόφους σοφίην τε πιεϱιδάς τε5 πειϑώ τ᾽ ἐπιτϱόπους6.

    90

    Vale, vir optime et eruditissime, et me meosque crede non minus tuos esse quam qui ex te nati sunt.

    Lutetiae III/XIII Febr. 1638.

    Tuus tibi obstrictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist. p. 401; Ep. eccl., p. 798. Beantw. d. no. 3558.
    2 - Vossius' dochter Cornelia was op 28 januari 1638 dodelijk verongelukt.
    3 - Voor de titel van dit boek zie men no. 3414, p. 19 n. 2.
    4 - O.T. Wijsheid 14, 15. Vossius zelf in zijn Idololatria p. 316 schrijft de gedachte toe aan een zekere Philo (160 v. Chr.).
    5 - In de copie ontbreekt dit ‘τε
    6 - De comicus Macho bij Athenaeus, Deipn. VIII 341 c: ἠνδϱωμένους ϰαὶ πάντας ἐστε φανωμένους οὕς ἀνατίϑημι ταἱς ἐμαυτοῦ συντϱόφοις Μούσαις ... Ἀφϱοδίτην ϰαὶ Διόνυσον ἐπιτϱόπους (ed. Ch. Burton Gulick, Loeb Class. Libr. IV, p. 46).