Illustrissime Domine,
Magna hostium per Flandriam damna sperari potuerant, si et principis Arausionensis2 conatibus adfuisset fortuna et ad S. Audomari oppidum celerius
420
processissent opera. Nunc ad Calloam quidem quid pulchra initia corruperit, scire illos aequum est, qui propiores3 sunt; Gallorum autem labores tardavit et ingens ob paludes intercedentes ambitus et nullae ad manus machinae majores et hostis vicino turbator frequens, ita ut nunc demum munita sint castra. Et Lafortius4 damnum non leve accepit, dum castellum structum a Gallis ad Ardresam, sed captum hosti, vi recipere tentat.Felicior in Italia Gallorum audacia, ubi mille quingenti nocte 20 junii per Sesiam amnem urbi allabantem pectore tenus madentes in urbem ingressi sunt dirutis et in transitu duabus hostium ad ripam munitionibus, quae ex arenoso solo structae facile dilabebantur5.
Helvetiorum pontificii pergunt ad Hispanos auxilia mittere. Illud vero dolendum maxime, quod duci Bernhardo6 non properius mittantur et pecuniae, unde commeatus exercitui suo comparet, et militares copiae.
Dum haec nescio quo consilio aut negligentia trahuntur, hostis et Argentorato et Hagenoviae adsita populatus huic etiam obsidium minatur. At dux Carolus7 cum 10000 ferme hominibus ad Pauliniacum, quod Longovillanus8 non, ut significatum nobis fuerat, ceperat, sed capere voluerat, se contulit. Pugnatum est 19 et 20 Junii aequata prope clade, nisi quod Longovillanus irrupta munitione hostium quadam, duas cepit machinas campestres. Is nunc, quo validior sit, vicecomitem Turenae9 ad se vocat. Ad ducem Bernhardum quominus eat, - praeter enim id iter, quod insedit dux Carolus, est alterum, per quod ivit nuper Guebrianus10 - Burgundiae tutandae cura an causis latentibus retineatur, haud dixerim. Interim multae elabuntur occasiones duci Vinariensi, qui tamen non cessat. Nam et aquam abduxit a fossa, qua mola quaedam suburbana praemuniebatur et ad pontem Brisaci diruendum11 parata multa habet, quorum eventum nondum intelleximus.
Tentamenta adversus bullas romanas quiescunt hic in sesquimestre tempus, quod dari sibi nuntius pontificis12 voluit, ut adversus Gallorum querelas remedia inveniat. Timendum ne, ut fieri solet, boni publici praetextus in privatum aliquod desinat.
Rodericus princeps Wirtembergicus13, nuper per morbum amota mente, ut nondum bene convaluerat, egressus Basilea in hostium venit potestatem.
Angli aperte negant destituros se inferre Dunquercam non tantum quae victui, sed et quae bello necessaria, donec Batavi foedus secum fecerint. Ego non desino
421
ostendere saepius, quantum id Palatini14 rebus plane jam nutantibus noceat. Avide ergo exspectamus, quid ferat D. Rous15 et quod feret, an Batavis satis sit placiturum.Post literas Excellentiae vestrae datas 21 Junii16 ex Zelandia nuntios et recentiores et tristiores accepimus. Sed neque in alea neque in bello feliciter luditur semper. Et fortuna certe hactenus principi Arausionensi mirum in modum obsequens amat vices. Satis adhuc restat anni ad novos et, ut spero, prosperiores conatus. Praecipue vero gaudeo res maris ibi diligentius quam antehac administrari.
Comitis Wilhelmi Nassavii filius17 mirum in modum se mihi probaverat magnis dignisque Nassavio genere animi virtutibus, quo magis morte ejus et illustrissimorum parentum18 tam gravi luctu moveor.
De formulis tuti itineris bene Excellentia vestra judicat nullum inde apparere pacis bona fide cupitae indicium. Videamus, an commodius aliquid a Vienna ad D. Salvium19 sit perventurum et quid portatura sit Dani20 tam splendida legatio21.
De restituendis Germaniae principibus honesta oratio, sed res effectu difficilis. Si legatos Hamburgum mittent Batavi, multum referet, et qui ii sint futuri et qua cum potestae.
Meppa et Suedos et Hassos et Batavos faciet22 ad sua tutanda cautiores. Quod vero Palatini copiis in Batavorum oppidis datur morandi facultas, id initium esse poterit pertrahendi vivos Mercuriales eo, quo perduci se hactenus suasionibus non patiuntur, ut quos inimicos sibi esse satis sciunt, iisdem hostium dare nomen ne metuant. Jam puto retulerit, quae sibi acta Gunterodus23 finemque induciis et ipse et tempus fecerit. Itaque consiliis Excellentiae vestrae prudentissimis spero jam locum fore. Poterit id eo etiam pertinere, ut Angli, sine quibus Palatinum nihil posse satis constat, odia Austriacorum incurrant et, id ubi senserint, ulciscantur24 se liberius retenta25 veteri generositate.
Quod D. Wolfius26 scripsit ejus et me aura quaedam praestrinxit. Quam id futurum sit publico noxium, satis intelligo. Non desinam esse in specula.
D. Mullerum27 jam ad vos pervenisse sospitem gaudeo eique opto, ut et
422
Excellentiae vestrae ejusque domui cuncta prosperrima. D. Schmalzius28 novis mandatis hic retinetur et, ut puto, regem29, si is hinc abit, est secuturus.Vale, Illustrissime Domine.
Excellentiae vestrae omni cultu observantiaque addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Iulii30 1638 novi Cal.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 10 Junii (sic) St. nov. A.o 1638.