Frater optime,
Magna me laetitia affecere eae, quas ad me XXI hujus mensis dedisti litterae2, in quibus fraternum tuum in me animum non dubiis deprehendo indiciis.
Ut jam te de iis, quae postulas, quantum in me est, certiorem faciam, audio proxima septimana comitia Ordinum cogenda, in quibus de cura rerum fiscalium disceptabitur. Kinschotius3 eam sibi, donec de alio prospectum sit, mandari
557
rogat. Graswinkelii4 aliae sunt cogitationes, qui camerae rationali incumbere putat, ut civilibus fisci rebus recte consulatur; ita illud muneris Venio5 olim mandatum, antequam criminales causae, quae ab alio tunc temporis exercebantur, accederent. Non dubito, quin ille6, cui in Camera praeses avunculus7, cognatus Forestus8, amici reliqui, aliis sit praeferendus, quare consideratis et iis et rationibus a te adductis, videbo, quid ea de re ex consilio amicorum, - quos paucos hic habemus -, sim constituturus.Gratissima etiam sunt quae de victoria ducis Vinariensis9 nuntias et quidem eo magis, quod ex tuo silentio nihil mali filiis10 in tanto conflictu evenisse intelligo, pro quibus valde fui sollicitus.
Neque minus me juvat quod de suppliciis iis, qui vim publicam in te commiserant, destinatis scribis; neque enim aliter tantum potuit flagitium expiari. Tu quod pro nocentibus intercedis, et pie et sapienter facis.
Interea princeps11 infaustis ominibus otium suum, quod et Galli et Suedi optabatis, exuit coactus obsidionem Gelriae tribus castris tentatam, quia laterum compages nondum intermediis locis satis erant firmatae, aliquatenus solvere admissis ad urbem hostilibus copiis non sine egregia equitatus, qui sub Rantwikio12 ea loca insedeat, pugna. Sed pauciores longe pluribus et validioribus aditum concessere. Comes Fredericus Nassavius13 occubuisse, princeps Lusitaniae14 monachus excucullatus et suae olim religionis ejurator vulneratus captusque esse dicitur. E sex tormentis bellicis, quae ex castris Henrici Nassavii15 in castra principis - ita enim jusserat occurrere Hispano cardinali16 parans - advehebantur, quatuor in potestatem hostium, qui urbe pariter eruperant, venere, reliqua duo caeno hausta, neutri sibi vindicare audent. Princeps tamen ab urbe nondum recedit, quanquam ei ex altera parte adsidente Hispano. Praevalent equitatu hostes, sed peditatu longe inferiores sunt: magna sane famae jactura hic nobis stabit conatus.
Amstelodami reginae matri17 omnia in introitum magnifica parantur; nos interea de partu reginae18 a vobis nuntios expectabimus.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
XXX Aug. 1638 postridie captivitatis tuae vigesimum ante annum.
558
In margine: Parentibus19 quae uxor20 injunxit, ubi reditus vitalitii erunt recepti, annumerabo. Petrus noster21 foro se parat, cui ego et hortator et adjutor non deero. Uxori liberisque ego mea22 mei23 commendari expetimus.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Sept.
En in dorso: 30 Augusti 1638 W. de Groot.