eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3719. 1638 augustus 8. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Successor olim tuus Kinschotius2 praeter suam et Camerae rationalis expectationem - cui propositum erat hominem promisso ampliore congiario veteri rursus muneri allegare - accepta missione praeterita septimana ita cum Delfensibus transegit, ut duorum millium stipendio - e quibus trecenti floreni in habitationem cedent - illis se nullo certo tempore praefinito addixerit. Itaque jam officium advocati fisci plane vacabit, quod si Hollandi nostri in aliquem e popularibus conferre volent, vereor, ut id obtinere possint obstante nimirum communi foedere. De eo non dubito futurum ut, si Selandus creetur3, cura rerum, quae in patrimonio Batavico sunt, alii demandetur, an per electionem Ordinum an per eorum nominationem et electionem principis4 incertum; sed de his omnibus in proximo Ordinum conventu - jam enim secessere patres - abunde disceptabitur.

    Mihi certe illud munus, si separetur a criminalibus, salivam movet; sed nescio, an apud Ordines satis multos reperturus sim fautores, neque facile me periculo repulsae volo submittere. Tum vero dubito, an non Graswinkelius5 aut alii, qui senatoriae dignitatis candidati fuere, idem munus sint ambituri. Nunc te rogo, ut me consilio tuo adjuves, quod ego semper expertus sum fidelissimum.

    De publicis negotiis nihil hic habemus novi. Deputati Selandi, qui de praesidis summi senatus et graphiariorum munere acturi venerant, cum videantur captasse

    520

    Hollandici consessus finem, re infecta imo ne auditi quidem recedunt: solent talia provinciarum animos, quos bene conjungi publice expedit, saepius abalienare.

    Archithalassus noster6 Dunkerkanos mari arcet; ita piscatores halecum magna cum captura sine detrimento quotidie appellunt: eam viam si per reliquam aestatem insistere poterit, necesse est, ut spes Dunkerkanorum concidant.

    Princeps iterum aliquid moliri creditur; et sunt, qui de expeditione in Gelriam loquantur: certe curandum ipsi erit, ut quantas maxime potest hostium copias a rege Galliarum7 avertat.

    Vale, frater optime, cum uxore et liberis8, et a me, mea9 meisque10 salve.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, VIII. Aug. 1638.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Aug.

    En in dorso: 8 Augusti 1638 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 3736.
    2 - Nicolaes van Kinschot.
    3 - Zie no. 3703, p. 500 n. 9.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Dirck Graswinckel.
    6 - Maerten Harpertsz. Tromp.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - Alleen Cornelia de Groot verbleef bij haar ouders te Parijs.
    9 - Alida Graswinckel.
    10 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Anna, Françoise.