40
S.P. Commode Robertinus2 offert operam, si quid ad te literarum dare vellem. Vix audeo prae pudore, qui tanto tempore ad tuas longe gratissimas et exoptatissimas siluerim. Nihil praetendam ignaviae meae, tantum te obsecro, ut persuadeas tibi, nihil deminutum ex meo in te cultu et amore. Venator noster3 lentus est nactus discipulos Rehlingeros Augustanos4, quos iam deduxit Sedanum; non potuit extremam manum addere aureolo libello tuo de Veritate religionis in Germanicam linguam converso5, neque panegyrico, quem Grutero6 τῷ μαϰαϱίτῃ destinavit. Spero fore, ut quamvis tarde tamen promissis satisfaciat, in quo ego assiduus sum exactor.
Omnis libertas apud nos periit. Edictum religionis promulgavit Caesar7, quo decidit quidquid controversum fuerat hactenus non auditis iis, quorum interest. Bona ecclesiastica omnia occupata post Passaviensem transactionem anno 15528, iubet sacro gregi restituere, ex pace excludit omnes praeterquam eos, qui anno 1530 Caesari exhibuerunt confessionem, idque pro declaratione subsequuta anno 1556. Ita Calvinistrae miseri profligantur ex Imperio. Id edictum Camerae Spirensi missum, ut secundum id lites definiant. Wirtembergicus dux9 iubetur una cum episcopo Constantiensi10 per Circulum Suevicum id edictum promulgare et exsecutioni mandare. Tantus terror armorum iniectus neque usquam quidquam praesidi comparet, ut omnium animi directi sint Saxone11 adhuc torpente neque periculum suum animandvertente. Verum praestabat siluisse, quam te tristibus istis infestare. Tu perge amare
Tui amantissimum et virtutum tuarum cultorem12
XVII April. 1629.
Adres: A monsieur Monsieur Grotius à Paris.
In dorso schreef Grotius: April 1629 Lingelsheim en nogmaals Lingelsheim.