Spero commeatum, mi frater, ad te perventurum, quando aliis multis non negatum video, sed quicquid erit prius tu id per literas a Palamedis filio2 ad suos intelliges, quam Lutetiam ea de re nuntius perveniat.
Si Grollae historiola3 publicata est, rogo exemplaria tecum feras Antverpiae danda Miraeo4 et Hernolano5, Bruxellae Palamedis filio, Verreickii filio6 et muneris paterni haeredi, et fratri ejusdem qui Grollam sub Dulquio defendit7.
51
Nam his omnibus teneor. Caetera exemplaria ubi primum venire poterunt, veniant velim, ut amicis satisfiat retento ibi eo numero, quem amicis illis addiximus.Quo magis relego scripta eorum, qui Amstelodamenses magistratus oppugnant8, eo magis video apparere et illorum iniquitatem et aequitatem horum. Non est sperandum9, ut loquacibus hominibus silentium imponatur. Satis est, si cogantur ad se tuendos ea dicere, quae omnes judicio praediti pro absurdis habeant: quod abunde illis evenit. Adversus imperium, quod populo arrogatur, eandem cautionem occinebant Gandavi Imbisius10 et cum eo Dathenus11: neque alio magis ea civitas periit. Plane qui talia dicunt ministris summam potestatem deferunt, quia apud nos illi soli loquuntur ad populum, cum in omnibus civitatibus, in quibus jus populi valuit, magistratus ad multitudinem loquerentur.
Si terra venire non potes, tamen filium12 primo bono comitatu mari mittendum censeo.
Rex protestantes inhibuit, ne synodum nationalem haberent credens sub eo velo latere consilia suae auctoritati noxia. Dicitur nunc Privatium oppidum obsidere. Certe omnia in id parata erant cum rex Susa digrediens Valentiam iret, ubi ipse subsistit misso adversus rebelles Chombergio13.
Velim, si commodum est, adferas mihi Latii librum de America cum tabulis14, et siquid de obsidione Silvaeducis excusum erit.
Vale et advola. Parentes et amicos saluta.
12 Maji 1629.
Has literas ad Elzevirios15 ut cures rogant te Puteani16.
Tuus tibi obligatissimus frater
H. Grotius.