Scripsi heri Bruxellam, mi frater, ut is, qui ibi vivit2, aut commeatus literas tibi mittat aut quamprimum spem abscindat, quia difficulter hoc tempore impetrari dicuntur. Spero tamen successurum quod volumus et vos propediem hic futuros. Ex eo tuas et patris literas per consanguineum Delphium accepi, cui sua religio facilem hunc transitum praestitit3. Legi scripta, quae transmittis. Quod de democratia obtendunt, lusus ex ambiguo4. Vox ea apud politicos varie accipitur: praecipuae notiones ex materia et ex forma. Ex forma democraticae sunt civitates, in quibus imperium aut pars imperii a multitudine exercetur; quod fieri non potest sine concionibus et comitiis, qualia Athenis, Romae et ferme in plerisque Graeciae et Asiae non paucis urbibus fuere. At ex materia democratica est respublica, ubi non ex sola nobilitate aut definito censu fit electio, sed quilibet honesti cives maximorum munerum sunt capaces. Hac notione noster status democratiam admixtam habet, non illa altera. Neque pro plebecolis, quod respublica bono publico gerenda est. Nam ad hoc et reges tenentur; quos tamen delegatos a populo nemo dixerit. Plane sicut in reges electos jus aliquod transfertur ἀνυπεύϑυνον ita et in senatus perpetuos. Quod ibi est lex successoria aut electionis regis, id hic est lex eligendorum rectorum5. Alia acceptione democraticum dicitur regimen non absolute, sed comparate ad ea, quae paucioribus committuntur. Sic quae in
48
conventu imperii Germanici ex principibus et civitatum legatis constante tractantur, a quibusdam referuntur ad democratiam, quia scilicet penes multos tractantur respectu habito ad electionem imperatoris et alia, quae per paucos transiguntur. Et huc respexisse Guicchardinum6 puto; nam sic multi ordinum conventus populari vocabulo comitia appellant, quanquam ϰαταχϱηστιϰῶς. Summam vero potestatem - quod alterum munimentum est libellaticorum7 - non esse apud Foederatos Ordines8, ne in negotio quidem religionis ex omni historia, sacramento civium et magistratuum et ipso foedere manifestissimum est. Si quid rebus turbidis aliter factum est id in normam trahi exitiale est reipublicae. Eoque minus jus suum αὐτοϰϱατοϱίας omittere debent Hollandi, quia jam et exemplo et libris coepit oppugnari. Hollandi, qui Zelandiam Flandris eripuere, Frisiam tenuere aliquamdiu, in tutelam suam suscepere jam olim Trajectinos, Transisalanos, Groninganos, per hanc sine ullo jure usurpatam jurisdictionem obnoxii sociis fiunt, ita, ut quatuor nationum conspirationi semper cedere debeant et qui se eis opponit, illorum ipsorum subjiciatur arbitrio nec ab Hollandis defendi possit, quo quid intolerabilius? Nam quid si Geldri, Transisalani, Frisii, Groningani nomine Foederatorum decernant expellendos anabaptistas, quid erit, quomodo detrectari id possit, si novum illud jus recipimus. In tributis indicendis nihil mutatum est. Indicunt qui solent nobiles et urbium legati petente senatu foederis ut olim principe. Mutatus9 qui petit, non qui onera ista imponit. Plura nunc non addo, ne nimium excrescat epistola et colloquii, quod spe jam praesumsi, materiam absumam. Interim haec, quae scripsi, communicare Medio10 poteris, si non longe abest, cui et hoc epistolium aut trades aut mittes. Rex a Susa abscessit relictis ibi quater mille peditibus et mille quingentis equitibus, quibus magno sumtu ac labore ex Gallia alimenta vectantur, tanta sub Alpes et quod circum est Italiae sterilitas agros incessit: idque vel praecipue spem mihi facit bellum intermoriturum, quanquam nondum investitura ab imperatore11 venit neque probatio pacis ab Hispano. Sed Sabaudus12, Venetus, pontifex13 cum rege foedere illigati sunt vires jungere, si Hispanus quicquam in Mantuanum14 tentaverit. Deinde Casali iterum suppeditatus est commeatus. Rex Languedociam petit, obsessurus Privasium oppidum, quando urbes decreverunt Rohanio15 auctore de pace non agere nisi cunctae et quidem cum Anglo. Nam non cessat spem inde ostentare Rohanius, cum tamen aperte is49
dixerit nihil se pro ipsis posse, et jam cum Gallo transegerit, ut tantum restet publicatio libertatis commerciorum, non pacis, quia nec bellum fuisse reges videri volunt.Vale cum optimis parentibus, uxore16, liberis, amicis. 5 Maji 1629.
Est apud Iacobum Meierum17 folio 315, 360. insignis et politicae sapientiae plenus locus, in quo ostendit rem Gandavensem optime gestam senatu perpetuo, qui et cooptandi jus haberet, cuncta regente. Ex quo ad plebem referri negotia coepere, cuncta iisse retro, nec alium fuisse exitum quam ut abolitione libertatum omnium saluti urbis prospiceretur. Non poenitebit vidisse, ut noscantur Belgarum ingenia neque dominatus neque popularis imperii patientia, sed medio inter utrumque itinere gubernanda. Idem doceri possit Dordrechti exemplis et siqua praeterea oppida paulo δημοϰϱατιϰώτεϱα a quibus seditiones nunquam afuere.
Notandum est scriptorem libelli18 contra Arminianorum quam vocat factionem19 fateri ante Arminii tempora ejus sententiae pastores cum aliis in ecclesia vixisse. Non facit ergo ista sententiarum diversitas aliam religionem. Quod si sententia minus frequens ingenio defendentium frequentior facta est, quid in eo novi accidit? Idem in medicina, in iurisprudentia evenit: neque id statum reipublicae turbat. Rogo ubi huc veneris, - nam venturum plane spero - memineris de poli nostri elevatione20, de Niphi libro de animarum origine21, de Waltero - ni fallor - Borchio Trajectino22. Nam πεϱὶ ζωοφύτου haud urgeo amplius. Grolla23 si edita sit, erit Vosbergio24 dandum exemplar, quia is quasdam notas contribuit. De caeteris ibi quibus danda omnino exemplaria, tu cum affine judicabis memores et hic esse, quibus debeam multis nominibus.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.