eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1418. 1629 augustus 18. Aan G.J. Vossius1.

    Quoties tuas video literas, vir optime atque amicissime, toties, non dicam a malis meis acquiesco, quae si qua sunt ferre pridem didici, sed novos accipio spiritus et in illas quas semper amavi literas quasi reducem reponi me sentio. Gratias summas habeo pro cura quam filio2 meo impendisti et impendere non cessas. De ingenio est quod Deo habeamus gratias: diligentia excitanda erit et dedolandi mores, quas ad res ego et uxor, minime deses et haud nimium indulgens femina, jungemus operas. Vertit nunc Horatiana in aliud genus carminis, Phoenissas ediscit Graecas, officia Tullii perlegit et summam sensus mihi reddit.

    Tuum Iohannem3 in Britannia vivere gaudeo, nusquam tam felix est ad studia otium, nusquam tantus honos piae antiquitati. Felicem Cantuariam4 sentio, quae te vel titulo possideat. Non poterit tibi homini tam foecundo deesse, quo gratum in Britannos animum testeris.

    88

    In Coddaeo5 sane non levem jacturam passae sunt literae non tam morte quam ex quo utilis esse desiit. Hic famam remque eruditionis prope unus sustentat Salmasius6, qui tui, quod gnarus affirmo, est amantissimus quantique te faciat in omni sermone ostendit. Vidistisne ingens illius opus in Solinum voce, re in Plinium7, admirabilis πολυαναγνωσίας memoriae tenacissimae, judicii limatissimi? Sunt in eo praeter res infinitas Plinianae materiae διεϰβάσεις utilissimae, ut de circo, de triclinio, de agri mensura, tum vero vocum Latinarum ex Aeolico sermone derivationes eruditissimae, quales et in Historia Augusta8 et in Pallio9 nonnullae, usui futurae, si quando promissum diu Etymologicum Latinarum vocum exhibebis10.

    De typothetis quam juste queraris, vel ex nova librorum de Veritate Christianae religionis editione11 agnosco. Utinam de Phoenissis12 res melius procedat.

    Reddunt tibi salutem is, quem dixi summus Salmasius, Tilenus13 et Rigaltius14. Brevior in scribendo sum, quia multas historias, quas literis complecti vix ...15 est, frater coram narrabit. Ego interim, frater, uxor, liberi, te, tuam16, tuos quanta maxima possumus salute impertimur.

    Lutetiae, 18 August. 1629.

    Slupeckios Barones17 quibus potui officiis colui et ob suas virtutes et quia tuae commendationi18 maximum apud me pondus est. Duo majores jam Galliam lustrant, tertius hic haeret. Delector unice ejus moribus ac studiis. Et si quid eorum causa potero, efficiam; videant, quanti mihi sint omnes, quos caros habes.

    Tuarum virtutum perpetuus admirator

    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 84.
    2 - Cornelis, die voor zijn studie enige tijd in het vaderland had vertoefd.
    3 - Oudste zoon van G.J. Vossius, in 1605 of 1606 te Dordrecht geboren en in 1635 overleden. Hij studeerde enige jaren te Canterbury.
    4 - Vossius was kanunnik van de kerk te Canterbury.
    5 - Guilielmus Coddaeus - Willem van der Codde - geb. 1575, blijkbaar in 1629 overleden. Hij was sedert 1601 hoogleraar in het Hebreeuws te Leiden, echter in 1619 wegens zijn remonstrantse gevoelens afgezet.
    6 - Claude de Saumaise.
    7 - Zie voor Salmasius' Solinus uitgave III, p. 12 n. 1.
    8 - Historiae Augustae Scriptores: Aelius Spartianus, Julius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, Cl. Salmosius ex veteribus libris recensuit, et librum adjecit Notarum ac Emendationum; quibus adjectae sunt Notae ac emendationes Isaaci Casauboni jam antea editae. Paris 1620.
    9 - Q. Sept. Florentis Tertulliani liber de Pallio; Cl. Salmasius recensuit, explicavit, notis illustravit. Paris, Hieron. Drouart 1622.
    10 - Eerst in 1662 door Isaac Vossius uitgegeven onder de titel: Gerardi Johannis Vossii Etymologicon linguae Latinae. Praefigitur Eijusdem de literarum permutatione tractatus. Amstelodami, Apud Ludovicum & Danielem Elzevirios.
    11 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 946.
    12 - In 1630 te Parijs verschenen; Ter Meulen-Diermanse, no. 496.
    13 - Daniel Tilenus; zie III, p. 34 n. 5.
    14 - Nic. Rigault; zie III no. 1189, p. 188 n. 2.
    15 - Hier moet in de tekst der Epist. een woord uitgevallen zijn.
    16 - Elisabeth Junius; zie no. 1396, p. 53 n. 2.
    17 - Zie no. 1396, p. 51 n. 11 en p. 52 n. 7.
    18 - No. 1396.