eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1437. 1629 november 2. Aan Willem de Groot1.

    Tertianam tuam, mi frater, quandoquidem jam labascere inceperat, confectam spero atque interim tum tibi tum parenti optimo pro iis, quae proxime significastis ago gratias. Puerperae2 etiam opto omnia ad salutem et tibi hanc cum caetera prole felicem atque jucundam.

    116

    In Catalogo Francofurtensi video poni Obsidionem Grollae3 et quidem meo nomine tanquam editam Francofurti. Exemplum non vidi. Vereor, ne tabulas omiserint et ne, dum mea exspecto, illa vaeneant.

    Praeter negotia, quae antehac vobis commendavi, praecipue Schickardianum4 accessit novum. Vir et mei amans et dignitatis primariae rogat me, qui sceptro apud Mauros potiti sint, aut reges se Maroci aut Fesae dixerint post eos, quorum nomina apud Meteranum5 apparent in anno MDIII. Facile aliquem reperies gnarum rerum Africanarum, ex quo possimus non jam dico habere quod restat historiae, sed regum aut de regnis certantium nomina. Patere quaeso super tot onera, quae libere nimium tibi impono, et hoc adjici.

    Ad fratrem regis6 ivit Marillacus7, custodis sigilli frater, ad sarciendas offensas, quarum ipse fuit pars non exigua; et spes est concordiae neque eo minus illi parti finium cavetur missis eo magnis copiis, quae, si ita res ferat, facile inde per Burgundiam ad Alpes ducentur. Est enim ibi nunc etiam bellum capto a caesarianis oppido Nicea Paliana obsesso Ponte Aërii. Sed et ibi non impedit armorum strepitus, quominus pacis consilia agitentur, quae, si succedant, facile forte evanescent nostrorum super induciis certamina.

    Commendo me parentibus, conjugi tuae, propinquis.

    Lutetiae 2 Novembris 1629.

    Iamjam nuntium accipimus armorum ἐϰεχειϱίαν in mensem initam in Italia pontifice8 auctore et rem magis magisque ad pacem vergere; ita tamen, ut etiam arma parentur. Veneti palam sua signa et duces Mantuano9 misere. Idem rex in Monteferrato facere promittit. Sabaudus10 adhuc ἀλωπεϰίσει.

    Tuus tibi addictissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 821.
    2 - Alida Graswinckel, Willems vrouw, had op 2 oktober het leven geschonken aan een dochter Maria.
    3 - Grollae Obsidio kwam nog in 1629 bij Willem Jansz. Blaeu te Amsterdam uit; Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    4 - Wilhelm Schickard; zie no. 1366, p. 10 n. 7. Voor het vroeger aan Willem ten behoeve van Schickard gedane verzoek zie no. 1370.
    5 - Bij Emanuel van Meteren, Historie der Neder-landscher ende haerder Na-buren oorlogen ende geschiedenissen tot den jare 1612, 's-Gravenhage 1614, heb ik de aangegeven plaats niet kunnen vinden.
    6 - Gaston, hertog van Orléans.
    7 - Louis de Marillac, broer van de garde des sceaux Michel; zie over hen III, p. 53 n. 11.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Carlo Gonzago, hertog van Mantua.
    10 - Carl'Emanuele, hertog van Savoye.