eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1446. 1629 november 17. Aan Willem de Groot1.

    Nihil hac quidem dierum hebdomade aut abs te aut a parente, mi frater, accepi neque adeo miror, quando non semper materia occurrit. Bene est, modo ne morbus recruduerit.

    Esculenta, quae in tempore mitti petieramus, jam hoc cataplo Rhotomagensi a nobis exspectabantur. Rogamus res celeretur, quantum fieri potest. In Italia imperatorii2 et Hispani omnia praeter Mantuam et Casale invadunt, quippe agro imperantes dum nullus contra occurrit exercitus. Tamen de pace spes haud evanuit.

    126

    Marillacus3 adhuc fratri regio4 adest et putatur negotium compositurus eo magis, quod tanti sint regis per Campaniam arma, ut nec ille nec Lotharingus5 quicquam movere audeant.

    Vetera omnia tibi commendo maxime Schickardianum et Africanum6.

    Vale cum conjuge7 et liberis. Parentibus atque amicis fausta omnia omnes precamur.

    17 Novembris 1629.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 822.
    2 - Ferdinand II.
    3 - Louis de Marillac, broer van de garde des sceaux Michel; vgl. nos. 1437 en 1440.
    4 - Gaston, hertog van Orléans.
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen (1604-1675).
    6 - Vgl. no. 1437; over Wilhelm Schickard zie no. 1366, p. 10 n. 7.
    7 - Alida Graswinckel.