Multum gaudeo, frater carissime, de eo, quod literae tuae 19 hujus mensis scriptae nuntiant de recuperatis Institutionibus nostris2, quae tamen edi non debent, nisi diligenter expensae ab iis, quibus recentior est fori memoria. Quid de privilegio futurum sit scire aveo et quid fidi amici - nam aliis de hac re ne loquendum quidem est - judicent de me fieri posse. Ego sane hoc rerum aestu non video, quid sperari possit. Et tamen urit me 133 annorum patientia, malorum pertinacia, mediocrium caecitas, bonorum lentitudo.
Etiam literas tuas cum patris additamento datas 13 hujus recepi, sed non ante hoc triduum, quo casu nescio. Tabella effigiem nostram referens parata est et primo commodo mittetur. Sed Wyntgius4 sibi exemplum sumit.
Litem vos animose persequi sane gaudeo. Erit inde nobis lucis aliquid ad capienda consilia. Miror de Rossaeo5 tam tepide actum. Bella erat occasio restituendi publicam auctoritatem et in ordinem redigendi eos, qui terrent ni paveant.
Rex parat se itineri Italico, itidem cardinalis6, bellum serio ostentaturi, ut pacem impetrent. Cum fratre regis7 iterum acturus mittitur Marillacus8 non sine spe conficiendi negotii. Quae literis illis 12 datis de societate Americana scribis, verissima sunt ac mens alia privilegii ne fingi quidem probabiliter potest. Sed vides, ut omnia arripiantur in occasionem rumpendi colloquia a bello abducentia. Et hoc fit etiam sub Evangelii sanctissimo nomine.
Vale, mi frater, cum optimis parentibus, conjuge9, liberis, amicis. Viro eruditissimo et poëtae optimo Caspari Barlaeo significes, rogo, carmen10 ipsius pervenisse ad me post longas moras et diu quaesitum, traditum cardinali Riceliaco, qui traditurum se regi exemplum Majestati ipsius destinatum spopondit: non etiam lecturum regem, ut qui Latine vix intelligat. Sed se lecturum sine mora. An
133
aliquid amplius sperare debeat, docere non ausim, tanta hic est circa res bonas negligentia. Ego tamen non deero.30 Novembris 1629.
Rogo apud Debyaeos11 pro nostra etiam parte officio fungaris.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.