Mi frater,
Adipis2 audaciam haud miror, qui jam olim haec praeviderim praemonuerimque, sed miror τῶν ϰϱατούντων τὸ ϱ̔αϑυμόν.
De Amersfordianis3 hoc non placet, quod Foederatis in singularum nationum cives cognitio datur. Caeterum recte iurisconsulti judicant, si non super solis confessis ferenda erat sententia, dandam reis fuisse copiam se defendendi et refellendi testes. Alioqui enim lis imperfecta est.
Grollana4 sero quidem, sed tamen exspectabimus. Sed quid fiet de Institutionibus5? An privilegium procedit, an subjicietur liber quaestioni? Quid de
143
Phaenissis6? In lite nostra confido te et amicos alios satis sollicitos fore, ne quid dicatur, quo agnosci videatur validitas sententiae. Expediret ab his, qui non iniqui sunt, etiam Apologeticum nostrum7 privatim legi.Mantuanum bellum quanquam inter multas pacis actiones manet et urbi aditus a Venetis praecluditur. Rex quominus eo proficiscatur impedimentum a fratre8 habet, sed cujus reditus exspectatur.
Vale cum amicis.
21 Decembris 1629.
Mitto testimonium de vita Mariae nostrae9 per Reigersbergium10. Si apocha a me aut uxore subsignata opus est, mitte formulam.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.