S[alutem] p[lurimam dico].
Smoutius cum maledicorum sermonum, imo concionum etiam, finem faceret nullum, a senatu Amstelodamensi intra horas quatuor et viginti urbe excedere est iussus.2 Mox presbyterium impetravit, ut maneret usquedum denuo convenisset senatus. Congregatus ille circa vesperam. Sed cum is sic quoque in sententia persisteret, postero die post quinctam matutinam uti iussus erat nave publica, quam ei rei magistratus destinarat, urbe excessit. Hoc quam male habeat multos me etiam tacente cogitare potes. Uti illa etiam quae Smoutius ad sui adfectat3 excusationem. Sed futilia sunt. Itaque en cum audi-
323
rem, cogitabam mecum quod alicubi ait Nazianzenos,4 epistola 196, p. 894: τὸ δὲ λόγος, οὐκ ἔργον ἐστίν.5Vale.
Bovenaan de minuut staat: Amico G.V.