S.P. Clarissime vir, fautor ac amice aetatem colende,
Meas2, clarissime vir, quibus tuis respondi, recte te accepisse confido. Quod prolixius, clarissime vir, responderim, dabis meo in te amori, qui calamum sic impulit ac solito longius excurrere fecit. In posterum pauciloquii studiosior ero ac istam vitabo prolixitatem, quae cordatioribus fastidium plerumque ac ingratam commovere solet salivam. Literae domini Scickardi3 tertio a Parisiensis aurigae Argentina discessu die primum advenerunt, alias citius eas ad T.C. curassem. Doleo praesentium Schickardianarum vicem, quum subverear, ne mora illa, quam hic inopia Lutetiam euntium trahere debuerunt, solitam apud tuam claritatem eis gratiam invideat ac subducat. Sed omni, uti vides, clarissime vir, culpa Bergius vacat, qui nunquam non discavebit, ne negligentiae ac pigritiei cuiusdam in expediendis Grotianis a magno Grotio iuste postulari queat.
Vale, clarissime vir, ac serio tui amantem infucate redama.
Dabam Argentorati
die 10 Martii
A. MDCXXX.
T.C. addictissimus
Rotgerus zum Bergen Livonus.
173
Adres: Clarissimo, excellentissimo Viro Domino Hugoni Grotio Icto, Oratori ac Philologo eximio fantori ac amico aetatem colendo.
Lutetiam.
In dorso schreef Grotius: Martius 1630 van Bergen.