eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1488. 1630 maart 28. Aan C. Barlaeus1.

    Beas me, Barlaee doctissime, quod et memorem te nostri esse ostendis et egregiis muneribus nos locupletas, imo quicquid hic est Lutetiae eruditorum. Nemo enim est eius gregis mihi cognitus - novi autem plurimos -, qui non et piam gravitatem in Natali dominico2 et heroicae tubae Martios spiritus in Silvaducis et in elegia hilarem facundiam et in nuptiis Peripateticis doctam venustatem laudet atque haec non universa tantum, sed et singula ut ἀμίμητα admiretur. Satis jam dixi, ut scias postrema operum tuorum fratre3 curante diligentius quam solent mercatores, ad meas manus pervenisse. Recte autem et ut tua comitate nostraque amicitia dignum est facis, cum me eximis ordini τῶν ἀνασπώντων ὀφϱῦς4. Diceret, si viveret, is5, quem meis - quod honori interpretor - verbis descripsisti vir facetissimus, quam mihi semper fuerit minime abhorrens a leporibus ingenium; quo nunc mihi gratius esse debet ea legere, quae non frontem tantum sed et animum exporrigant et me a sensu malorum, quae patriam magis quam me, quanquam et me, premunt, suaviter abducant. Illud dolet, quod Saturni aedes6 ita hic obsepta sit adamantinis portis, ut ad eam Musis aditus non detur. Utinam saltem in patria nostra non desint, qui eruditioni tuae justa reddant praemia, nec illa cum Athenis saepius in sapientiam peccet. Nosti et hoc dictum ἐϰ τῆς πεϱιπάτου.

    Vale, vir eruditissime.

    XXVIII Martii MDCXXX. Lutetiae.

    Tui nominis cultor
    Hugo Grotius.

    177

    Adres: Viro rarae eruditionis atque virtutis Caspari Barlaeo Lugdunum Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 86; Casparis Barlaei orationvm liber ... Editio tertia, correctior & auctior. Amstelaedami, Apud Iohannem Blaev. MDCLXI, p. [XIV]. Antw. o.a. op no. 1466.
    2 - Barlaeus' Hymnus ad Christum; voor zijn Silvae Ducis Obsidio zie no. 1466, p. 150 n. 5; de genoemde elegia heb ik niet kunnen identificeren. Voor Nuptiae Peripateticae, sive Universae Philosophiae ad statum Conjugalem festiva Applicatio: scripta in Nuptias Theod. Gravii, I.V.D. Sponsi, & castissimae lectissimaeque Virginis Evae Bickers, Sponsae, Lugduni Batavorum 1630: Louis D. Petit, Bibliographische Lijst der werken van de Leidsche Hoogleeraren I. Leiden 1894, p. 201 no. 33.
    3 - Cornelis van Baerle; zie no. 1466, p. 150 n. 6.
    4 - Vgl. bijv. Aristophanes Acharn. 1069: ϰαί μὴν ὁδί τις τὰς ὀφϱῦς ἀνεσπαϰὼς ὥσπεϱ τι δεινὸν ἀγγελῶν ἐπείγεται.
    5 - Niet geidentificeerd.
    6 - In de tempel van Saturnus te Rome werd o.m. de schatkist bewaard.