eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1499. 1630 mei 8. Van C. Salmasius1.

    Si putarem, praestantissime Groti, tibi persuasum non esse, quantopere curem, ut tibi curae sim, factis non minus quam verbis adlaborarem, quo id crederes. Sed otiosa res est credulo fidem facere velle. Ne illud quidem puto, ignoras, quanti te faciam et merito tuo: quod hic praedicare alienum esset; certe in re minime apud te dubia, minime omnium necessarium.

    195

    Bene est quod ex te audio Berneggerum.2 nostrum exemplaria accepisse3, quae ad ipsum destinaram. De caetero moram scriptionis liberam illi esse volo, nihilque ab amicis unquam, nisi quod ipsorum commodo fiat, postulare ac ne desiderare quidem animum induxi.

    Festinat mihi manus et calamus ad illius amici4 mentionem, quem revocari ad sopitam colluctationem cum Aurelianensi5 haud scio an debeam dicere, sed certe dicam ἄγχι σχὼν ϰεφάλην6, laetus ex tuis accepi. Habeat sane, ut meritus. Sic datur, qui ex vultu nutuque ἑπταλόφου Veiovis7 ita dependent, ut ne hiscere quidem praeter voluntatem eius ac praescriptum habeant fas. Non potest sibi non praedictum dicere, quid illi tandem afferet haec tam sordida et humilis ancillatio. Mirandum prorsus hominis iudicium, qui Romae minus valere gratiam episcopi putarit quam Lutetiae; cum scire debuerit totum illis in Italia licere, in Gallia dimidium. Quid igitur cogitabat, cum Romae apud pontificios eum episcopum8 dictis liberioribus tangeret, quem hic adeo servilibus blanditiis mitigare studuerit et exorare? Nihil magis praeposterum potuit ab illo fieri. Vidisse te censeo, quae pro caussa ducis Mantuani scripsit9; quinimo et idem mecum sentire, si vidisti, censeo. Si sesquipedalia et phalerata verba detraxeris et compositionis concinnitatem destruxeris, totum opus praeterea ab argumentis ac solidis probationibus vacuum. Satis habuit in haereticos perorare, eodem quo in aliis solet scriptis consilio, nempe ne pro haeretico habeatur. Vin scire et aliud lepidum eius facinus, sed non de genere hoc. Misit ad me nuper de novo recusam ........... editionem10, scripsitque in litteris ad me una datis se omnes coniecturas meas, quas ipsi ante aliquot annos indicaram, ita probasse ac certas iudicasse, ut etiam in textum recipiendas crediderit, non facta cuiusquam mentione. Scilicet si auctorem nominasset, multum illis decessisset auctoritatis nec tam certae visae essent. Nonne palam est hoc ipsum eum timuisse?

    Exigui Nemausensis auguror etiam tibi lecta Miscellanea11. Si quid veri quoque mihi augurari licet, ἀνέγνως et ϰατέγνως. Profecto de meo permittes mihi, ut sensum tuum, qualis sit, coniectura assequar. Non puto tibi probasse, ut deinceps Canissam pro Casina legamus12, cum certum sit tribus brevibus illam dictionem in Plauto constare. Nec Canissam esse Κυνίσϰην censebis, nec inde dictam cum id autumabis a loco Atticae urbis Κυνόσαϱγες nomine. Idem ferendum iudicium de caeteris omnibus correctionibus Plautinis. Nulla quippe est ex omnibus, quam pro

    196

    vera ac probata sumere ausim multae absurdissimae. Quas in Graecis auctoribus excogitavit, nihilo meliores. Legem senarii iambici apud Graecos comicos non videtur tenuisse, adeo saepe contra metri mensuram offendit. In Punicis Plautinis13 an melius illi successerit, tuum esto iudicium. Non tantus sum Hebraeus, ut me interponere audeam. Video tamen multa esse, quae non cohaereant; et videor etiam id posse ostendere, cum paulo plus accesserit firmitatis studiis meis in Hebraismo, et Arabismo, quibus nunc coniunctim et totus incumbo; eo maxime fine properans, ut si possim evitem ostentationis in parvis vitium, quod sequi solet ὀψιμαϑεῖς, praesertim ubi studia trahunt. Etenim qui ad scribendum accedunt quae ad perfectum nondum didicerunt, multa pro absconditis vel reconditis temere venditant obvia et in promptu posita longius provectis. Sed de his alias tecum.

    Digna profecto res disquisitione vermicaulis illa ostrea, quam ex lignis putrefactis in aqua gigni compertum est14. Operae pretium praeterea quaerere, cur non ubique nascatur, ubi aqua et mare et ligna similiter ex vetustis navigiis putredine labefacta. Dicendum et coelum quoque conducere. Nam cur in Hibernia et Anglia tantum? Cur hodie atque heri in vestra Batavia idem quoque exploratum? Et videndum, an non ligna illa, quae producunt apud vos hunc conchiferum vermem, ex Britannia per mare delata eo sint et in vestrum littus eiecta. Nec vero illis habenda fides, qui Bernaculas aves ex eodem conchylio generari affirmant. Et bene tu admonuisti de Nova Zembla, ubi ova visuntur et aves inde ortae istiusmodi. Quid deinde simile, volucris et conchylium? Certe et papiliones ex erucis fieri notum. Sed et corpus papilionis formam refert erucarum: iisdem coloribus pennae papilionis variegatae, ac tergum erucae ex qua prodiit; et alia multa similia. Nihil cognati est conchae cum eiusmodi avibus, quae Bernacae vocantur.

    Vale, ὦ ϑαυμασιώτατε.

    Divione, VIII Id: Mai. MDCXXX.

    Notes



    1 - Gedrukt Salm. Ep. I, p. 35; Ep. ad Gallos, p. 440. Antw. op no. 1495; beantw. d. no. 1501.
    2 - Matthias Bernegger, hoogleraar te Straatsburg.
    3 - Zie no. 1495, p. 188 en n. 11 aldaar.
    4 - Nicolas Rigault.
    5 - Gabriel de l'Aubespine; zie ter zake no. 1495, p. 188 n. 15.
    6 - Homerus, Odyss. I, 157.
    7 - Een oud-Romeinse godheid met wrekende macht; zie o.a. Cicero, De natura deorum, III, 24, 62; hier wordt de paus, Urbanus VIII, bedoeld.
    8 - Bedoeld zal wel zijn Gabriel de l'Aubespine. Salmasius zinspeelt hier op het schrijven van Rigaltius aan De l'Aubespine, waarvan in no. 1495, p. 188 n. 15 melding gemaakt werd.
    9 - Een geschrift van Rigaltius ‘pro caussa ducis Mantuani’ heb ik niet gevonden.
    10 - Hier zal sprake zijn van de herdruk van Rigaltius' Phaedri Avg. Liberti Fabvlarvm Aesopiarvm libri V. Nova editio. Festi Avieni Fabularum liber. Parisiis, apud S. Cramoisy, 1630.
    11 - Samuel Petit (1594-1643), orientalist uit Nimes; hij gaf in 1630 te Parijs uit Miscellaneorvm libri novem in qvibvs varia vetervm Scriptorum loca, quae Philologiam, Historiam, Philosophiam, Chronologiam spectant, emendantur, illustrantur, explicantur. Parisiis, Apud Carolvm Morellvm viâ Iacobaeâ, ad insigne Fontis. M.DC.XXX cvm privilegio regis.
    12 - Miscell. II, p. 58 vv.
    13 - Plautus' Poenulus.
    14 - Zie voor deze aangelegenheid alsook voor hetgeen volgt no. 1495 in fine.