Nunquam tam bene tibi erit, eminentissime Salmasi, quin ego semper tibi melius cupiam. Atque inter meae fortunae adversa hoc vel maxime numero, quod tui similibus - pares enim non dixero neque reperero - prodesse non possum. Et tamen, quod possum, facio, cum amicos, quos fidos cognovi tali experimento, quale utinam nec tibi nec tuis contingat, eosdem tuos quoque esse desidero. Quod in Vossio sane ex voto successit, cujus literas his diebus recepi tui plenas. Quas ad te addiderat, Labbaeis2 misi, quos tui scio esse studiosissimos. Sed ea, quae tibi mihique miserat, simul exempla oratoriae institutionis3 ἐϰ διασϰευῆς, nondum huc pervenerunt. Ubi accepero, aut mittam, si amici istuc eunt, aut si adventus tuus, quod malo, sperandus est, hic retinebo.
A Berneggero4 quoque Iustinum5, in quo specimen habebis, quid de Floro exspectare habeas6, brevi nos accepturos puto.
Ad amicum communem7 et ipse tecum propero, qui non dicam dissentientes - id enim mos jam fecit tolerabile - sed secum sentientes impietatis tam audacter accusat. In hujus ad Quirites epistola8 caetera se, ut bono est stomacho, concoquere posse dictitat Aurelianensis9. Unum est incondonabile, quod noster dixerit, se, cum epistolam illam, quae magno ipsius cum pudore edita est, scriberet, Cerbero offam objecisse. Ergo quia hoc sibi nomen non frustra datum vult,
Latratu regna trifauci Personat, adverso recubans immanis in antro10. Neque enim Herculem sibi putat obtigisse, cujus aspectu Componat aures timidus et patiens trahi, Herumque fassus ore submisso obsequens, Vtrunque cauda pulset anguifera latus11.199
Iterum me Bignonus12 de arbitrio interpellavit. Dixi, me si utantur judice, male utrique cessurum. Satis enim mihi libertatis fore, ut utrumque damnem. Aurelianensem, quod Tertullianum male sit interpretatus, alterum, quod bonam interpretationem male defenderit; rursus hunc, quod contra quam sentiret, scripserit, illum, quod ab amico creditam sibi epistolam vulgaverit; praeterea hunc, quod quiritatus sit, illum, quod aliena rimetur arcana,
Missumque captet aure subrecta signum13.Sed spes pacis affulget, quando Thuanus noster14 se conciliatorem interponit. Nam quid ille non possit, qui etiam Iesuitas profitetur se Constantinopoli restituisse, quos pater Lutetia ejecerat15? Ad illum ut redeam, tam acer haereticorum insectator, quid mirum, si nihil haereticis debere vult? Exiguo16 omnia, quae scribis, dixeram, ille vero obsurduit, ne hoc quidem mihi credens non posse senarios anapaesto claudi. Vides, cui librum inscripserit17. Ivit traditurus ipse rus, ubi tum laetitiae dator agebat. Cum magnas exspectaret gratias, forte et aliquid de imbre, qui in Danaen pluit, non modo videre eum non potuit, sed cum instaret, vix effugit, quin janitoribus vapularet. Adeo nihil illi profuit aut Plutum Aristophanis demeruisse, aut eum, qui in Gallia Pluti locum tenet18. De Paenulo19 dixi illi, quod res est, non aliam in illa nobili scena quaerendam interpretationem ab iis, quae Latine sequuntur, sed Punica20 bis esse posita, ex diversis scilicet codicibus duplicata scriptura et quidem ita, ut posterior sit priore corruptior et vocibus quibusdam omissis contractior. Idem enim est ‘Hychalonim’, quod postea ‘Exanolim’ et ‘Valonuth’, quod postea ‘Volanus’21, et sic deinceps; cujus differentiae pars inde nata, quod Syri ת ut s pronuntiabant, quod hodieque Iudaei faciunt; unde ista jam olim תור et שוד et similia. Verum esse, quod dico, nominibus propriis, quae necessario eadem esse debent, convincitur. ‘Agorastocles’ est in priore parte Punica, in secunda corrupte ‘Aristoclem’22, in Latino eodem loco ‘Agorastoclem’23. Sic versu quinto Punico legendum ‘Antidamaschon’, in parte secunda Punica, ubi confusi sunt versus, est ‘Athidamascon’24. In eundem modum restitueram,
200
quod in Latino est, ‘Antidamas fuit’25. Nam כון pro חיה etiam nunc rabbini usurpant. Mirum est, quae ille nobis ex Graecis nominibus propriis appellativa Syriaca fecerit et quam confusos sensus. Omnia corrigere difficile sit ob peccata scribarum in lingua ignota. Adde, quod vetus Poenorum pronuntiatio nos fugit neque tota resarciri potest aut ex Hebraeo sermone, qui haud dubie a Tyrio distitit, aut ex Syriaco, qualem habemus in libris tanto serioribus. Quaedam sunt facilia, ut ‘binuthi’26 - meas gnatas -, pro quo legitur ‘bimithii’, et ‘binachi’27 - fratris filium -, pro quo ‘binuthii’. Sic ‘fel yth chylu chin tem liphul’ est פעל את שלוכין לפעל: fecisse sibi quod faciundum fuit28. In Punica abundat תם: ‘omnino’. Caetera aperta sunt.Arabismo quod studes, ut nuper quoque scripsi29, gaudeo, ita tamen, ut ne te immergas, sed partem aliquam temporis excolendis iis linguis reserves, quae a te tam feliciter tractatae hactenus, doleant de tota possessione dejici.
Edidit Gabriel Sionita30 his diebus Testamentum Mahumetis31, τοῦ ψευδοπϱοφήτου, aut indultum potius ejus in gratiam Christianorum, haud dubie a Christianis suppositum, ut sub obtentu tanti nominis musulmannis aequioribus uterentur. Ille tamen genuinum esse affirmat et persuadet iis, qui nasum non habent. Habemus hic quoque Arabico charactere Turcicam grammaticam, cujus ego sermonis discendi desiderio non teneor; tenetur autem Schickardus32, qui multum me orat, ut se juvem; quod pro virili faciam; ita enim meretur summa ipsius diligentia.
De lignivermostraca quae mones33, digna sunt inquisitu. Non desinam urgere amicos, ut aliquid extricem. Sed de Bernacis34 tibi assentior assutum ex fabula.
Vale, decus saeculi, et nos ama.
Lutetiae, 13 Maji, 1630.