eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1500. 1630 mei 9. Aan Willem de Groot1.

    De literis serius curatis, mi frater, excusationem libens accipio. Fateor tamen eam rem tam inexspectatam diu me sollicitum habuisse omnia suspicantem, quae in rebus humanis accidere solent. Non dubito futurum, ut posthac tali metu liberer. It quidem Langeracensis2 in aulam, sed dicitur hic relicturus potestatem aperiendi fasciculum et suum cuique dandi. Vergerius3 testamentum aliud a tuo illi praescripsit, quo ad me misso ostendi, quae aut ambigua essent, aut prioris matrimonii liberis onerosiora. Postea ipse et ego et Vergerius in unum convenimus apud Boisgrollerium4 praesente etiam Euskerchio5, quorum uterque filiae nuper natae6 ita favebant, quasi res ipsorum ageretur. Ego solus pro fratribus et quidem intrepide. Ambigua sustulimus, nisi novos iterum nodos Vergerius injiciat; nam is

    197

    scriptionem suscepit. Liberis prioribus consulturum se codicillis arcanis pater mihi in aurem promisit. Liberaturusne sit fidem an non, haud dixerim; ego nihil eorum omisi, quae fieri poterant. Lupiniacum ait vendere se velle pater.

    Schickardus7 ut semper publico laborat, ita non inique postulat, ut omnes alii ipsius studia pro viribus sublevemus. Quaerit, an Golius8 supra libros mappas aliquas nactus sit Arabicas, Persicas, Sinenses. Habet ille codices Turcicos aliquammultos; sed valde desiderat lexicon habere, quod Turcica quavis alia lingua notiore exponat, ne cogatur ut Tantalus in mediis aquis sitire.

    Literae Vossii ad me sunt quidem in urbe, sed nondum traditae, quia nobilis qui attulit juvenis de vestibus adhuc sibi prospicit, ut paulo quam venit ornatior incedat.

    Pastorum apud vos miror impudentiam, quae profecto, non verbis aut scriptis, sed malo domanda est, ne in pernitiem publicam erumpat. Non tanti emam verus vates nosci, ut hoc fiat, quod profecto fiet, nisi acuatur publica auctoritas. Huc ne venisse Hollandos, ut quod Frisii, quod Groningani improbum censent, id ipsi tale esse aut non videant aut studiis distracti cum videant non curent. Opus esset nostris viro tali, qualem Fr. Paulum9 experta est sua patria in illo cum pontifice10 dissidio.

    Censuram censurae11 non ego tantum videre expeto, sed et multi alii, erectioribus jam omnium animis ad cognoscendam remonstrantium causam, ex quo potentes apud nos civitates eorum libertati favere dicuntur.

    Ius belli et pacis12 quando veniet? Nam et hoc flagitatur. Quod si super exemplaria, quae vobis destinaveram13, duo addi debere arbitremini tu et affinis Reigersbergius14 principi15 unum, Rangiaco16 alterum, non refragor.

    Velim scire, verumne sit quod mihi dicit Baro Poterius17 a vobis veniens tantum abesse, ut jam sub praelo sit Heinsii opus18, ne dimidium quidem ejus confectum. Si ita est, videri poterit in id se ingessisse, ne alius susciperet.

    Rex nunc Gratianopoli est et cum eo cardinalis19 de pace, quam adhuc pontifex20 molitur, et de bello deliberaturi. Quod si bellum placet, geretur haud dubie hinc Sabaudi21, inde Mantuani22 damno, cum alteri alterius socios spoliare sit facilius quam suos defendere. Sed Caesareis et Hispanis ad alimenta hominum equorumque patet Italia et trans mare Sicilia Africa propinquo Genuae portu.

    198

    Gallis omnia mulis non illis Marianis23, sed vere quadrupedibus trans juga et valles ferenda sunt.

    Vale cum amicis.

    9 Maji 1630.

    Tuus tibi devinctissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 828.
    2 - Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak, ordinaris gezant van de Republiek te Parijs.
    3 - Niet geïdentificeerd.
    4 - Niet geïdentificeerd.
    5 - Zie over hem no. 1407, p. 69 n. 13.
    6 - Belgica Louisa; vgl. no, 1487, p. 175 en n. 7 aldaar, waar ook de zoons genoemd worden.
    7 - Wilhelm Schickard; zie over hem no. 1366, p. 10 n. 7.
    8 - Jacobus Golius; zie III no. 1337, p. 408 n. 9.
    9 - Fra Paolo Sarpi; zie III, p. 153 n. 7.
    10 - Paulus V (1605-1621). Sarpi beantwoordde de banvloek van de paus tegen Venetië met zijn Trattato dell'Interdetto, Venetië 1606.
    11 - De Apologie van Simon Episcopius; zie III, p. 381 n. 10.
    12 - De herdruk verscheen te Amsterdam in 1631; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 567.
    13 - Zie no. 1492, p. 184.
    14 - Nicolaes van Reigersberch.
    15 - Frederik Hendrik.
    16 - Niet geïdentificeerd.
    17 - Misschien De Pottere uit Zeeland; niet nader geïdentificeerd.
    18 - Daniel Heinsius' Rerum ad Sylvam Ducis atque alibi in Belgio aut a Belgis Anno MDCXXIX gestarum historia. Lugd. Bat. 1631.
    19 - De Richelieu.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Carl'Emanuele.
    22 - Carlo Gonzaga.
    23 - Door de Romeinse veldheer Gaius Marius (156-86 v. Chr.) werd ingevoerd, dat de soldaten zelf hun bagage moesten dragen op draagvorken, zoals de muilezels op hun pakzadels.