184
Ex tuis, quas 8 dedisti Aprilis, mi frater, literis disco illa de Hornanis2 et Medaeo3. Esse Hollandos tam stultos ut jura magistratuum perpetuis eorum adversatoribus subjiciant dijudicanda, mirarer, nisi haec essent mala manentia ἐϰ τῆς μεταμοϱφώσεως. Quid nostri meruere, cur deteriori causa sint quam Genevenses, quam Helvetii. Inquire quaeso, an Moersbergius4 de reditu nihil moliatur. De nostra lite5 quid? De Phaenissis6 placet quod scribis. Multum flagitantur. Velim et Iansonium7 moneri, ut, simul editus fuerit liber de Iure belli et pacis8, exemplaria mihi promissa in Galliam mittat demtis sex, quae apud vos maneant pro te, patre, tribus Reigersbergiis9, Vossio. Mousterium10 ex quo tuas accepi non vidi. Credo eum non tam laborare ex oculis quam plus aliquantum perspicaciae ex isto medicamento sperare, quam vim an habeat tu melius intelliges. Ego etiam, ubi ad me venerit, an aliqua gravior eum causa impellat, sciam. De Casaubonianis literis11 rogo memineris. De Berckelio12 video vera te conjectare. Vivit ut dicis nec aliud illum a nobis retinet et promisit se venturum, modo tam longam absentiam excusatam habeamus, in quo satis erimus faciles; sed quominus illum ad vitam honestiorem moneamus, impetrabile non est.
Ad ea, quae vobis proposuerat Alpha togatorum13, dixi nuper, quid responderi speciose possit. Nunc et aliud addo. Saepe, ut Augustinus dixit14, priores synodos a posterioribus correctas, ut Ephesina, λῃστϱιϰὴ quae dicebatur, a Chalcedonensi15. Posse et nunc auctore Britanno, Dano, Suedo16 conventum cogi ad pacem omnium protestantium, qua facta nostrae controversiae silebunt. Nam si cum plenis lutheranis transigatur, nihil manebit certaminis cum remonstrantibus, id est semilutheranis. Scis enim ab omnibus protestantium academiis in Germania damnatos Dordrechtanos canones eamque nunc praecipuam esse dissidii causam intermo-
185
riente prope apud omnes Ubiquetario dogmate17. Sane qui hic sunt pastores id fieri valde exoptent.Rex abit Divionem, ubi motus nondum considere, et aliae civitates Andegavum, Salmurium, Laodunum, incipiunt moveri ob nova onera; quae omnia et libelli in cardinalem18 ut talium auctorem faciunt, ut pax Italica brevi exspectetur. Et dicitur nuntius pontificis Pancirola19 jam pene confecisse negotium.
Frater regius20 nunc apud regem est sequestrata interim in monasterio Arenetensi virgine Mantuana21. Inde huc venit vix ulla spe de matrimonio.
Amici omnes et nostri te salutant, etiam Rigaltius22.
18 Aprilis 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.