De Corputio2 quod consilium das tuis Aprilibus Calendis ad me quas dedisti, mi frater, sequar. In Hottomannico3 et Mousteriano4 negotio, quando tam prompto es animo, nihil aliud quam ut pergas rogo. Itidem de Arctois.
Halsius5 apud nos est neque locum ullum reperire poterit ob sermonis ignorantiam: ne apud pharmacopaeum quidem nisi cum multa pecunia eoque magis, quia rudis est ejus artificii. Probitas ejus mihi placet. Scribemus Rhotomagum6, ut sciamus, an ibi collocari possit. Quod si non succedat, adiutum remittemus.
Amstelodamensium magni interest, ne quid violentiae pastorum concedant; nam et res ipsa quanti momenti sit accepta jam ante pericula ostendunt, et Reipublicae praesidentibus unice id tenendum est, nequid metu remittant; nullus enim est finis. Quod Genevenses, quod Helvetii omnes probant aut ferunt, cur nostratibus recusetur? Scire aveo tres illi a Dordrechto7 viri quomodo se in hac tracta-
182
tione gesturi sint. Nam quia ad locum togae principem aspirant, timebunt, ut puto, urbis potentis rectores offendere neque magis incurrere volent in odium eorum, qui alias civitates pro suo nutu agitant. Nam illud sane satis mirari non possum tot fuisse sententias, quae de re ad omnes magistratus adeo pertinente arbitrium pastoribus, id est magistratuum adversatoribus, deferre voluerunt. Mira est hominum μετεωϱία ϰαὶ ἀβλεψία. Qua de re judicum princeps8 ad vos verba fecit, sentio rectius consilium illi dari non posse, quam ut ad viam unitati struendam impedimenta primum amoveantur. Ea sunt ex parte remonstrantium carcer9, exsilia, mala ejusmodi, quae animos etiam optimos efferant. Ex altera parte non minus malum est, quod multi ex magistratibus ob res ante actas sibi timent. Illud restitutione, hoc vero decreto τοῦ μὴ μνησιϰαϰῆσαι, ad Theopompi et Ciceronis10 exemplum si sanetur, non defuturi, qui pacata suadeant audiantque.Chalcedonense consilium11 maximi fuit apparatus. Imperator12 magna ex parte ipse, caeterum senatores et judicum summi praesederunt, actionem moderati sunt, interlocuti sunt, consiliis suis ac prudentia rem omnem rexere, ut ex actis apparet. Tamen cum tria capitula ejus synodi13 contra quam speratum fuerat, ecclesiarum divortium fecissent, placuit imperatoribus primum eorum vim suspendere14, donec noster Iustinianus ea abolevit15. Episcopi Romanus16, Constan-
183
tinopolitanus17 et alii, qui rigide primum synodi tam augustae quaevis decreta tuebantur, tandem meliori atque utiliori, ut eventu apparuit, sententiae cessere et sanata scissura unitas rediit. Sunt in canonibus synodi Dordrechtanae, quae bonus Melanchton18 si veniat non approbet, neque magis Bulingerus19. Sunt, quae lutheranos omnes, quorum concordia his temporibus nobiscum optanda est, a reformatis alienant. Sunt, quae Graecas ecclesias alioqui multum nobis faventes nobiscum vetant coalescere. Sed sunt et alia, quae extra controversiam sunt, nempe siqua cum synodo Arausicana II20, in quo totum illud de gratia et libertate voluntatis humanae negotium prudentissime tractatum fuit, conveniunt. Haec qui norint eos praeparatis ad pacem animis facile aequam συγϰαταβάσεως viam reperturos. Potes illi in memoriam reducere meos pro unitate labores. Etiam quae post meam calamitatem scripta edidi ab hoc scopo non divertere. Scio et hoc, quam morosos habeatis forte et malignos partis alterius antesignanos. Sed aliquid est sine fraude veri aequitatem suam testari aut certe offensam effugere magistratuum. Caeterum, ut caetus contrahatis, non suadeam. Potius erit dicere vos quidem in gratiam rectorum velle omnia, sed haec esse δύσπειστα τῷ ὄχλῳ. Ita enim illi qui necque necessaria neque probabili de causa secessionem fecere, nostra monita eludere solebant.De Italiae aut pace aut bello eo minus scribo, quod res sit fluctuans. Tamen persto in sententia pacem futuram, et nunc eo magis quod compendiariam ad eam viam reperit cardinalis21 exuto, ut scripsi, aliquot castellis et oppido nunc et arce Pignerolli Sabaudo22, quem neque deserere honeste Hispani possunt ob se non oppugnatos periclitantem neque damno eximere nisi Mantuano23 parcant. Quod si pax non sit verendum est, ne Mantua fiat praeda Caesareorum et Hispani, subalpina vero Francis cedant et duae magnae alites Aquila et Gallus se minorum volucrium pennis egregie vestiant.
Ad matrimonium Mantuanae cum fratre24 rex videtur perduci posse, si modo matris animus posset mitigari. Fratri Reigersbergio25 nunc non scribo, quia nihil ab ipso habui nec ego quicquam scitu dignum habeo. Spero tamen hae ubi ad vos pervenerint et ipsum ibidem fore.
Vale et parentes pro nobis omnibus saluta tuamque familiam.
12 Aprilis 1630.
Censuram censurae26 per amicum aliquem exspectabo.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.