Reddidit mihi, mi frater, Francimontius2 literas, quas ipsi dederas. Ego quae mones scio expendenda, atque ita agam, ut, quod feci hactenus, amicis consilia mea sim probaturus. De receptu intra duo oppida res est cogitatu digna.
Corputius3 per eas, quas misisti, literas ex me quaerit, quinam exteri a magistratibus excludantur, qua lege, ubi quaerenda et alia ejus generis. A talibus consultationibus aequum puto me excusari, cujus omnia sinistrorsum rapiuntur, eoque magis quod peregre agenti non modo ipsae tabulae ad manum non sunt, sed nec indices, quos mihi confeceram. Adde quod Corputium non alio novi, nisi quod scio affinem fuisse optimi Vossii, ignarus, quarum sit in Republica partium. Rogo igitur, quando, ut scribit, tuis consiliis utitur, benigne me ipsi excuses.
Carminibus et satyra nuptiali Barlaei mirifice4 delector; faciam etiam, ut, quod unum ipsi possum promittere, ut omnibus eruditis eruditio ipsius notescat.
Quae commendas curae erunt. Te quoque eorum, quae significavi, scio memorem fore, etiam illius recentis Hottomannici negotii5. Et ne me unquam speres, dum absum operae tuae parciturum, subnatum est aliud a Mousterio6 pictore cretario, homine, ut scis, megistanibus noto et in gynaecea usque penetrante, de quo Brandovix7 festivum nobis dederat epigramma. Is igitur oculos suos non immerito magni aestimans, quorum beneficio floret, intellexit ad Italiam usque et Hispanias celebrari unguentum aliquod, an potius stillamen oculis illucidandis, quod ex pisce fiat, quem nostrates alepuyt vocant, putat Plinio8 esse uranoscopum, Massiliensibus tapacon ex Gesnero9 edoctus. Hujus medicaminis opificem esse ait Delfensem medicum, quem nisi Vallensem10? Ita enim mea fert conjectura cum eum norim πολλῶν ἀντάξιον ἄλλων. Rogo igitur inquiras, quod hujus sit negotii, et aut de ipso si potes medicamine per amicos aliquid mittas, aut certe ejus σύνταξιν, quae in tam longinquas oras percelebrata est.
174
Disco ex Wassenarii diariis11 nostros multa Septentrionis tentasse, repertum Gronlandiam non esse insulam, sed partem continentis, puto Americanae; penetratum in freta Hudsoni et Davisii; navigatum polum versus; ventum ab aliis in Scythicum mare. De his si qui exstant commentarii aut scripti haberi possunt, ad me mitti velim, ut me parem ad discenda scribendaque ea, quae ad patriae honorem pertinent, cujus memor ero quocunque me vocabunt fata.
De literis Casauboni12 quid fit, quid exspectandum? Medio13 dicas velim certo mihi compertum diu sudasse P. Molinaeum14, ut scriberet librum satis grandem adversus Racovianos. Eum missum ad principem Radzivilium15, sed re ibi in consilium doctorum missa judicatum ejus editionem magis e re Racoviensium fore.
Halsium16 Cadomo - inde enim ad nos scripsit - hic spectamus exhibere quaecunque a nobis proficisci possunt officia.
Salutari rogo parentes, tuam17, et amicos omnes.
Lutetiae 21 Martii 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.