Parum mihi placet, mi frater, illud de Corvino2 et quod tanti motus sunt contra aequa postulantes. His omnibus remedium, ut video, ex bello quaeritur re multis casibus obnoxia. Nam Italicum bellum sperato citius componi potest, Anglia paci imminet. Suecus deliberat. Ita soli relinquimur. De Lonquii3 triumphis mira hic sparguntur et arripiuntur in pacis odium. Halsius4 apud nos fuit Cadomi doctor artis Aesculapiae renuntiatus. Nunc suo petitu collocatus est apud pharmacopolam Silvanectensem, hominem haud dubie notum. Nos eum honestiori vestitu mantello paratuque caetero donavimus. De caetero, quando ipse aliquid reditus habet, curandum est, ut inde solvatur promissa in biennium pensio, quae est 150 florenorum. Ipse haud dubie de his ad vos et matrem5 scripserit.
Est et hic juvenis mihi notus6, qui de typographia edit aliquid et Harlemensibus parum credit. In itinerario quidem Belgico nuper edito mentio fit libelli Scriveriani ejus argumenti7, et ex eo duo testimonia citantur pro Harlemensibus,
187
alterum ex Germanico libro, alterum ex Donato Mariangeli8. Eos libros si habet Scriverius - neuter enim hic reperitur - res confecta est, et ego apud omnes gloriam Harlemensium propugnabo. Rogo, quid sit inquiras.De liberorum nostrorum profectu Deo imprimis, deinde et vobis habeo gratiam, qui nostrum absentium fidem tanta diligentia suppletis.
Cardinalis9 post Pignerollum cepit oppidum haud magnum Bricheras. Spinola10 inde haud longe est Caburri noto etiam veteribus loco. Padi transitum impedit. Rex Divionem it et porro Lugdunum, nam absentiam ejus metuit cardinalis et publice et privatim.
Frater regius11 hic est. Res conjugii plane dormit12 et οἱ πεϱὶ αὐτὸν sperant detrahi posse ab ea cogitatione juvenilem animum satis effusum in venandas undique voluptates.
Mousterius13 a me interrogatus, cui malo opem quaereret, haec scripsit: C'est pour la veuë courte qui est contrainte de regarder de fort prés: joint aussi que bien souvent la glandule lacrimale pleure, ce qui est grandement incommode. Nous avons veu de cette liqueur que l'on a envoiée à la reine14, pour donner à sa tante15 en Espagne et à la grande duchesse16. Videamus, ecquid illi gratificari possimus.
Medius17 noster ubi nunc agit? Accepi per Nessium18 egregia ejus manus opera. Illud adversus trapezitam nostrum19 elaboratum est et historiae bene ad
188
rem, de qua agitur, aptatae. Nec minus illud adversus P.V.H.20. Gratias et illi et vobis habeo, etiam pro Cyrilli epistola21. Quantum distat hic Thrax ab illo Aegyptio22? Et quae de Bosphoriis pontificibus dixit, suo probavit exemplo.26 Aprilis 1630.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.