eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1526. 1630 juli 13. Van C. Salmasius1.

    Praeterita septimana qui tuas2 mihi reddidit tabellarius, idem et amici nostri3 attulit, quae ne γϱύ quidem significabant de libellis, quibus invicem certarunt ipse et episcopus4. Hoc tantum obiter tetigit per aliquot hebdomadas intermisisse officium scribendi, quia turbas sibi de novo concitasset implacabilis episcopus, quibus denuo coniectus sit in magnos animi aestus .......

    Gratissimum porro mihi fecisti, quod me nescire nolueris, quid novi haberent illa scripta, quibus magno opere contendunt duo doctissimi viri, alter ut bonam causam deserat, alter ut destruat; quorum alterum praevaricatoris est, alterum calumniatoris Nescio, an patientiam meam diutius potero tenere, ne veniam

    239

    assertor veritati. Statueram hoc differre in tempus editionis Commentarii mei in Eliberinos Canones5, cui totam illam quaestionem fuse disceptatam inserui ad canonem XXXII, quo sancitur etiam lapso et poenitentiam agenti cogente infirmitate vel diaconum posse communionem praestare. Poenitentium et lapsorum scimus odiosissimam semper fuisse causam. Apud solum episcopum poenitentiam agebant et per eum solum reconciliabantur. Vult tamen ἀναγϰαίου ϰατεπείγοντος vel a diacono accipere communionem. Nulla tunc temporis necessitas venire poterat, qualis saepe contingebat aetate Tertulliani saevientibus tum maxime persecutionibus. Si episcopi abessent, presbyteri saltem aut diaconi aderant, quibus in casu necessitatis agere licebat, quae muneris erant episcopalis. At Tertulliani aevo in persecutionum cursu non raro accidebat, ut in tota aliqua provincia nulli essent nec episcopi nec diaconi, quod eos praecipue petebat tyrannica vis temporum. Quo casu laïcis, quoniam aliter non poterat, permissum fuit communi Ecclesiae consensu tingere et offerre, hoc est, in duobus necessariis sacramentis hanc licentiam usurpare. Et sane nulla necessitas fingi potest, nisi sit de re necessaria ac necessario facienda. Eam si praestare non poterat cuius ius erat, necessitas potestatem illi dabat quam iure non habuisset sine necessitate. Quo magis ridicula videri debet interpretatio characteris, qui ‘offerre’ in eo loco Tertulliani accipit de oblatione panis benedicti. Nulla necessitas obligare laïcum potuit eiusmodi oblationi faciendae; non enim ad salutem necessaria. Praeterea nunquam eiusmodi oblationes usurpari solitae, nisi eo tempore et eo loco, quo τελεία πϱοσφοϱὰ fiebat, Sacramentum nempe corporis et sanguinis Domini. Ridiculus praeterea qui putet ‘offerre’, cum absolute ponitur, de alia oblatione accipi posse. Nullum exemplum produxerit. Quae ad eam rem produxit, falli eum docent. Nam semper aliquid habent adiunctum, quo designatur genus oblationis. Late hoc pertractabo et infinitis exemplis rem firmabo. Decrevi partem illam refectam ex Commentario meo seorsim edere: quod brevi fiet, et iam fecissem, nisi me tenuisset exspectatio Lugdunensis negotii, quorsum evadat6. Si ibi non poterit edi, Sedani curabo per Iustellum nostrum7.

    Mirum porro est can. LVIII concilii VI in Trullo8 laïcis interdici, ne praesente episcopo aut presbytero aut diacono sacramenta sibi ipsis administrent, et qui contra fecerint tam levem imponi poenam, ut per hebdomadae tantum spatium abstinuerint caetu fidelium. Inde sequitur potuisse hoc iure facere per absentiam episcopi aut presbyteri, aut diaconi. Quod et notat ad eum locum Zonaras: ὁ δὲ ἄνευ ἀνάγϰης μὴ παϱόντος δηλονότι ἱεϱωμένου μεταχειϱίζεσϑαι ταῦτα τολμῶν ϰαὶ ἑαυτῷ τούτων μεταδιδόναι, ἱεϱωσύνης αὐτῷ δοϰεῖ πεϱιτιϑέναι ἀξίωμα9. Reus

    240

    qui nulla necessitate urgente hoc sibi sumit; ergo, ubi necessitas est, etiam ius est laïco sacerdotis agere partes in sacramentis administrandis. Posset aliquis contendere hoc intelligendum de pane consecrato, quem domum ferebant et in hos usus servabant, ut, si quando necessitas incideret, se ipsos communicarent. Sed vinum servare non poterant. Atqui certum nunquam eos communicasse nisi sub utraque specie, quicquid contra pertendant duri capitones. Eo casu reperio usos quidem esse pane illo ante consecrato et servato, sed vinum ipsi benedicebant. Sic interpretor canonem XXV concilii Laodiceni10, quo vetantur subdiaconi ἄϱτον διδόναι et ποτήϱιον εὐλογεῖν. Quia dicit simpliciter ἄϱτον διδόναι, posset dici et intelligi de pane iam sanctificato. Sed non scius sum et aliter posse accipi. Nam per panis traditionem etiam sanctificationem intelligi nihil vetat. Ut cum dicit Paulus τόν ἄϱτον, ὅν ϰλῶμεν11, per fractionem nemo est, qui non videat etiam intelligi consecrationem. Paulo ante dixerat τὸ ποτήϱιον ὃ εὐλογοῦμεν12. Video, cur noluerit in hoc sacramento concessam laïcis licentiam, quam in baptismo dant vel mulierculis. Magnum certe hoc mysterium et quod pessumdat totam illam μετουσιώσεως scenam. Ideo non putant rite eam confici posse, nisi ab eo, cui character impressus sit. Alioqui nulla hic differentia inter baptismum et hoc sacramentum corporis. Si laïco illud permissum administrare necessitate cogente, cur hoc negatum? Profecto quantivis momenti locus ille Tertulliani ad ostendendam non solum Ecclesiae illius temporis πϱᾶξιν, sed etiam in praxi doctrinam circa sacramentum hoc. Asserendus itaque.

    Vidi nuper Testamentum Muhammedis13. De veritate eius nullus dubito. Sed nollem ita reddidisset interpres. Nihil enim minus quam testamentum. Foedus est et pactio, qua securitatem Christianis dedit; cuius et mentionem facere videtur Almachinus in vita Muhammedis14, ubi narrat ex historiis Christianorum addictum

    241

    fuisse Christianis illum impostorem et benevolum; et cum ad ipsum quidam Christiani venissent petentes securitatem imposuisse his tributum atque in fidem eos suscepisse: in Arabico plus est وكتب له بالامان quod sonat: 'et scripsit eis securitatem'. Quod de hoc foedere patet intelligendum, العمل non semper 'testamentum' significat, sed etiam foedus et pactionem. Inter alia, quae interpres male vertit, illud etiam est quod pagina 4 فى معاملي vertit 'in provinciis meis': Imo in arcibus et propugnaculis. Tanta tunc impostoris nec tam extensa ditio fuit, ut plures provincias sub se haberet; aliquot tantum praesidia et arces et propugnacula in aliquot provinciis. Praeterea vox Arabica non provinciam designat, sed castella, ثغر ex Hebraeo שער, more solenni Arabibus mutandi ש in ث ; portas in ea lingua significat, imo et habitationes, ut in Decalogo: ‘et Peregrinus, qui in tuis portis’ בשעריך, ubi habet Arabs فى منزلك او بيتك in domo tua, vel habitatione'. Et haec obiter. Si videris locum Almachini, non dubitabis de scripto. Habetur p. 11 Historiae Saracenicae Erpenii.

    Vale, saeculi decus, et me ama.

    Divione III. Id. Iul. MD.CXXX.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii Epistolarum lib. I, p. 41; Ep. ad Gallos, p. 447. Antw. op no. 1521.
    2 - No. 1521.
    3 - Nicolas Rigault.
    4 - Gabriel de l'Aubespine, bisschop van Orléans; zie over zijn strijd met Rigaltius no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar.
    5 - In Eliberini concilii Canones atque universam Priscae Ecclesiae Ritualem Historiam commentarius; het werk is nooit verschenen; zie M. l'abbé Papillon, Bibliothèque des auteurs de Bourgogne, Dijon MDCCXLV, II p. 282. Voor het concilie van Elvira, dat ± 300 werd gehouden, zie men Hefele-Leclercq, Histoire des Conciles I1, p. 212 vv. en betreffende canon 32 ibid., p. 238.
    6 - Dit slaat op de kwestie van Salmasius' benoeming te Leiden, die in 1631 een feit werd.
    7 - Christophe Justel; zie over hem III, p. 212 n. 8.
    8 - Hefele-Leclercq, Histoire des Conciles III, 1, 1909, p. 484 vv. Het zesde algemene concilie (680-681) wordt wel Trullaanse synode genoemd, omdat het plaats vond in een koepelzaal (trulla of trullum) van het keizerlijke paleis te Konstantinopel.
    9 - Zonaras is een Byzantijns chronist van ± 1100, die een geschiedenis-handboek heeft geschreven, Ἐπιτομὴ Ἱστοϱιῶν, dat van belang is, daar hij voor de Romeinse geschiedenis gebruik gemaakt heeft van de sedert dien verloren gegane eerste 21 boeken van Dio Cassius. Vgl. voor de hier geciteerde plaats ΘΕΟΔΩΡΟΥ ΤΟΥ ВΑΛΣΑΜΩΝ ПΑΤΡΙΑΡΧΟΥ ΘΕΟΥΠΟΛΕΩΣ ΜΕΓΑΛΗΣ ΑΝΤΙΟΧΕΙΑΣ ΤΑ ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ПΑΝΤΑ, ΚΑΝΟΝΕΣ ΤΩΝ ΕΝ ΚΩΝΣΤΑΝΤΙΝΟΥПΟΛΕΙ ΕΝ ΤΩΙ ΤΡΟΥΛΛΩΙ ΤΟΥ ВΑΣΙΛΙΚΟΥ ПΑΛΑΤΙΟΥ ΣΥΝΕΛΘΟΝΤΩΝ ΑΓΙΩΝ ПΑΤΕΡΩΝ ΕПΙ ΙΟΥΣΤΙΝΙΑΝΟΥ ΤΟΥ ΕΥΣΕΒΕΣΤΑΤΟΥ ΚΑΙ ΦΙΛΟΧΡΙΣΤΟΥ ΗΜΩΝ ΒΑΣΙΛΕΩΣ Can. LVIII, Migne, P.G. CXXXVII, kol. 713.
    10 - Vgl. no. 1521, p. 234 n. 6.
    11 - N.T. Paulus, I Kor. 10, 16.
    12 - Ibidem.
    13 - Gabriel Sionita, Testamentum et pactiones inter Mohammedem et christianae fidei cultores. Parijs 1630.
    14 - Jirjīs al-Makīn, naam gegeven aan 'Abdallāh ibn Abī-l-Yāsir ibn Abi-l-Makārim Ibn al- 'Amīd (1205/6-1273/4), christen Egyptenaar; hij schreef een kroniek Kitāb al-majmū 'al-mubārak, in twee delen uiteenvallend, resp. van de schepping tot Mohammed en van Mohammed tot 1259/60. Het werk is voortgezet door een andere christen Egyptenaar, Mufaḍḍal ibn abī-al-Faḍā'il, voor de periode van 1260-1348 onder de titel Kitāb al-nahj al-sadīd wal durr al-farid fī mā ba'd ta'rīhh Ibn al-'Amīd.
    Alleen het tweede deel van al-Makins kroniek is uitgegeven. In 1625 publiceerde de Leidse orientalist Thomas Erpenius (1584-1624) de Arabische tekst met een latijnse vertaling: Historia Saracenica qva res gestae Mvslimorvm, inde a Mvhammede primo Imperij & Religionis Muslimicae auctore, usque ad initium Imperij Atabacaei, per XLIX Imperatorum successionem fidelissimè explicantur. Insertis etiam passim Christianorum rebus in Orientis potissimum Ecclesiis eodem tempore gestis. Arabice olim exarata à Georgio Elmacino fil. Abvljaseri Elamidi f. Abvlmacaremi f. Abvltibi. Et Latinè reddita operâ ac studio Thomae Erpenii. Accedit & Roderici Ximenez, Archiepiscopi Toletani, Historia Arabum, longè accuratius, quam antè, è Manuscripto codice expressa. Lugduni Batavorum, Ex Typographia Erpeniana Linguarum Orientalium, 1625. Prostant apud Iohannem Maire, & Elzevirios. Zie George Sarton, Introduction to the History of Science. Volume II From Rabbi Ben Ezra to Roger Bacon, 2, published for the Carnegie Institution of Washington by The Williams & Wilkins Company Baltimore 1931, p. 1122.