eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1521. 1630 juni 23. Aan C. Salmasius1.

    Cl. Salmasio H. Grotius S.

    Literis tuis et eruditissimis, ut sunt tua omnia, et in me amicissimis, quas huius Iunii Kalendis ad me dedisti2, Salmasi maxime, respondissem iamdudum, nisi exspectassemus historiolae aliquid de illo negotio Lugdunensi3, cuius te participem avebam facere. Nunc vero nihil ejus accepi, unde conjecturam facio quiescere id negotium forte ob fluctus, quos ibi nunc pastores magistratibus irati concitant. Sed haec omnia melius noverit Iustellus4.

    Interim hic et Rigaltius5 et Aurelianensis6 libellis certant, si tamen certamen est, ubi hic verberat, ille vapulat tantum. Utriusque libelli definito tantum numero exempla typis descripta sunt, quae paucis admodum dantur, ne in vulgus et ad haereticos emanent. Ego non ab ipsis scriptoribus sed ab aliis aegre legendi copiam impetravi. Rigaltius epistolam suam ad Barbarinum7 bene exsectam hic reposuit demtis illis de Cerb(er)o et siqua similia dicta ipsi in episcopum et gratia florentem exciderant. At Aurelianensis, ut ostenderet iustas sibi esse in illum

    234

    insurgendi causas, totam suo libello inseruit. Causam totam deserit Rigaltius, nisi quod de interpretatione Tertulliani8 pertendit, sed ita, ut errasse in hoc eum dicat effascinatum Montani9 spiritu. Caetera quae ipse in epistola ad Barbarinum attulerat facta eundem morem testantia, aut falso narrata dicit, aut esse temeraria minimeque probanda. Aurelianensis late ostendit, quae incommoda sequantur Rigaltianam interpretationem nempe qualis et in Notis et in epistola ad Barbarinum exstabat, everti characterem, labare auctoritatem synodi Tridentinae10, aliaque ejus ϰόμματος. Addit denique virum nobilem atque eruditissimum Cl. Salmasium hoc se argumento defendere, quominus ab haereticorum castris ad Ecclesiae transeat. Vult igitur ‘offerre’ apud Tertullianum intelligi de illis, quas eulogias aut panem benedictum nunc vocant, qualem etiam ad longius absentes missum vult. Et huc trahit ea, quae de oblationibus singulorum passim et apud Tertullianum et Cyprianum11 leguntur. At mihi et veteres canones et eos ipsos, quos pro se adfert scriptores legenti persuasissimum est, Tertulliani Cyprianique aevo illas novas eulogias fuisse incognitas, cum adhuc idem esset εὐλογία quae εὐχαϱιστία. Et ex illis ipsis panibus ac vino, quod fideles in ecclesia obtulerant, - nam alia dona ad domum episcopi aut presbyteri mittebantur - factum per preces ecclesiae Dominici corporis ac sanguinis Sacramentum, residua vero cessisse pauperibus. Iisdem vero temporibus in signum fraternae unitatis missam absentibus ipsam Eucharistiam ex Eusebii loco de Polycrate12 aliisque multis evidentissimum est. Characterem ϰαὶ τὸ τί ἦν τοῦ πϱεσβυτέϱου everti vult Aurelianensis, si alicui non presbytero ius detur etiam in gravissima πεϱιστάσει consecrandi. Quid igitur faciet synodo Laodicenae13, quae τὸ ποτήϱιον εὐλογεῖν interdi(xit) non diaconis, sed tantum ὑπηϱέταις, id est, ut latinus interpretatur, ‘subdiaconis’? Accusat haereseos Rigaltium, quod significaverit Ecclesiam multa nunc observare, quae olim non observabat. At ipse in observationibus antehac editis quam multa nobis exhibet ab horum temporum more longissime distantia? Et in hoc ipso libello ipse erit haereticus, qui dicat infantibus datam Eucharistiam, tum iis, qui post baptismum defecissent, nunquam datum fuisse reditum ad ius Eucharistiae. Et haec quidem Aurelianensi responderim, Rigaltio vero, non, si ille facilem causam deserit, ideo ei vindices defuturos. Et ut omnes, qui nunc vivunt, metu mussent, Erasmum suscitabimus, qui in epistola ad Cudbertum Tonstallum - ea est Epistolarum libro XXVI, tomo operum tertio - aperte dicit temporibus apostolorum fuisse synaxim, quam laici inter se faciebant adhibita precatione et

    235

    benedictione et eum panem appellabant corpus Domini14. Et sane, nisi cavillari volumus, quid aliud est in actis ϰατ᾽ οἰϰίας.

    In epistola tua recte colligis voces Phoenicias in lingua Punica mansisse ad Augustini tempora. Docet hoc apud Hieronymum ‘alma’, עלמה15, quod Poenis virginem ait significasse, at apud Augustinum ‘Salus’, quod latinis quidem Augustinus id ait significare, quod omnes scimus, Poenis vero tres שלש. Haec cum ita se habeant, verum tamen est Augustinum, qui Punice sciebat, hebraice nescisse. Haud dubie longa aetas multa externa in sermonem Paenorum invexerat, et ipsa illa, quae cum hebrae(orum) congruunt radicalibus literis, vocalium sono et flexione nonnihil differebant, quod et illa apud Plautum scena16 ostendit.

    In Orientis studiis pergere te gaudeo, certus - vitam det Deus - uberem nos inde messuros frugem.

    Vale, vir eminentissime, atque ita crede de me, qui te tuaque pluris faciat, vivere neminem.

    XXIII Iunii MDCXXX. Lutetiae.

    Adres: A monsieur Monsieur de Saumaise. A Dijon.

    In dorso schreef Salmasius: 23 iunii an. 1630.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. R.K. Bc 23. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist, p. 88; Ep. ad Gallos, p. 206. Antw. op no. 1510, beantw. d. no. 1526. Niet ondertek.
    2 - No. 1510.
    3 - Dit betreft de pogingen om Salmasius in Leiden benoemd te krijgen, hetgeen in 1631 een feit werd.
    4 - Christophe Justel; zie over hem III, p. 212 n. 8.
    5 - Nicolas Rigault.
    6 - Gabriel de l'Aubespine, bisschop van Orléans; zie over zijn strijd met Rigaltius no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar.
    7 - Zie no. 1495, p. 188 n. 15.
    8 - Zie voor de betrokken passus uit Tertullianus' De Exhortatione Castitatis no. 1495, p. 188 n. 15.
    9 - Montanus is een, vooral uit Tertullianus bekend, sektestichter uit de 2e eeuw. Behalve om zijn rigoristische moraal werd zijn systeem vooral aangevochten, omdat het het charisma boven de hierarchie stelde, waardoor het een lekenbeweging werd buiten de hierarchie om; zie Dict. de Théol. Cath. X, kol. 2355 vv.
    10 - Het concilie van Trente werd gehouden van 1545 tot 1563.
    11 - Cyprianus van Carthago (± 200-258), kerkvader, leerling van Q. Septimius Florens Tertullianus (± 160-na 220); deze laatste was in zijn latere periode de sekte der Montanisten (zie boven n. 2) toegedaan.
    12 - Grotius doelt op Eusebius van Caesarea, ΕΚΚΛΗΣΙΑΣΤΙΚΗΣ ΙΣΤΟΡΙΑΣ ΒΙΒΛΙΑ ΔΕΚΑ, V 24, 15; zie Migne, P.G. t. XX, kol. 505 en 508 (de latijnse vertaling ibid., kol. 506 v.).
    13 - Het concilie van Laodicea (tussen 343 en 381), can. 25; zie Hefele-Leclercq, Histoire des Conciles I2, p. 989-995 voor de datering en ibid., p. 1013 voor can. 25.
    14 - Des. Erasmi Rot. Opervm Tertius Tomvs Epistolas complectens vniversas qvotqvot ipse avtor vnqvam evvlgavit, aut euulgatas uoluit, quibus praeter nouas aliquot additae sunt & praefationes, quas in diuersos omnis generis scriptores non paucas idem conscripsit. Basileae ex Officina Frobeniana Anno M.D.XL., p. 1053.
    15 - Hieronymus, Liber Hebraicarum Quaestionum in Genesim (Migne, P.L. XXIII 341/2 kol. 1023/4).
    16 - Plautus Poenulus, vs. 930-960 in de uitgave van Ernout, Paris 1938; vgl. no. 1501, p. 199 en n. 8.