Quod periculum literae Orientis et coelestia studia in morbo tuo, vir optime de utrisque merite, adierint, cum satis intelligam, Deo gratias ingentes habeo, quod te nobis haud dubie magnos in usus servaverit. Ostendit princeps vester2 sua se bona intelligere, qui ad inspiciendas scholas ordinandumque earum statum te relegit, et ego te satis laudare non possum, qui in eo itinere non id tantum, ob quod missus es, fecisti, sed cum publico negotio patriae simul et publicum humani generis egisti negotium.
Observatio solaris defectus tua quantivis pretii multum probatur Midorgio3 et qui alii hic sunt talium studiosi. Inter quos et Gassendius4 hic etiamnum haeret, qui promisit missurum se mutuo quod hic observatum est.
Apud Golium5 instabimus et ego et Gassendius, ut habeamus astronomicas et geographicas annotationes eorum, quae visit, locorum; et jam tenemus promisso obligatum.
Interim mitto grammaticam linguae Turcicae, si quid forte usui esse possit. Vellem is, qui hanc scripsit6, et lexicon nobis daret. Videbimus, ecquid flagitando possimus extundere. Id pro certo habeas velim non defuturum me occasionibus, si quae se praebebunt, quibus tui praeclarissimi labores queant adjuvari.
XXII Augusti MDCXXX Lutetiae.
Tuae eruditionis admirator
H. Grotius.
Prodiit Philosophia Magnetica
Nicolai Cabei Ferrariensis e soc. Iesu7, Coloniae anno MDCXXIX.
252
Eam an viseris et quid placeat, scire cupiam.
Adres: Summae eruditionis viro Wilhelmo Schickardo, professori linguarum Orientalium, cum libro grammaticae Turcicae. Tubingam.