492
Nicolai Damasceni vita ex Suida.
Nicolaus Damascenus.
Amicus hic fuit Herodis Iudaeorum regis, nec minus Augusti Caesaris, philosophus, ut quidam existimant, peripateticus, ut alii, Platonicus. Scripsit historiam totius orbis libris octoginta, praeterea Vitam Augusti, qui eum summe dilexit ita, ut et missas ab eo placentas seu liba mellita Nicolaos ex ejus nomine appellaret, quae appellatio in hunc diem manet. Scripsit et de sua vita ac vivendi ratione.
Nicolaus hic Damascenus primum in aliis nutritus disciplinis, quando et pater2 in illis multus, divitias gloriamque non aliunde acceperat. Majores etiam in his profectus fecit, quippe incredibili earum amore flagrans, ingenio praeterea felix. Ita ut adhuc imberbis jam apud suos famam haberet multumque inter aetatis ejusdem adolescentes excelleret. Litteratus fuit, ita ut nemini cederet, poëta quoque ita, ut rara sui specimina in tragoedia et comoedia daret. Ubi cum aetate venit facultas ingenii, et bene dicendi et canendi artem et mathematicas disciplinas partesque philosophiae omnes animo complexus est. Aristotelis enim admirator ac praesertim in tam multijugi ipsius doctrina multum se debere dicebat studiis, ut quae per se honesta plurimum insuper ad vitam conferrent neque senectuti minus quam adolescentiae essent oblectamento. Nec aliam ob causam ab his, qui res divinas tractant, Musas numero plures tradi quam quod tanta sit varietas disciplinarum ac tam varius in vita usus. Neque pari modo aestimabat, has artes et illas opificum norit quis, an ignoret. Imo rem habentibus aeque judicabat probrosum has didicisse aut illas non didicisse. Quo cum esset animo, nulla unquam disciplina ad quaestum abusus est.
Addebat Nicolaus omne id, quod eruditio dicitur, persimile esse peregrinationi. Nam sicut in hac, qui longa itinera ingrediuntur, nonnullis in locis divertunt tantum, in aliis etiam prandent, quibusdam aliquot impendunt dies, alia satis habent vidisse in transitu, sed his peractis omnibus reversi suam inhabitant domum, non aliter per totum eruditionis ambitum velut iter facientes oportere aliis quidem in studiis immorari diutius, aliis minus, alia tota, alia ex parte ediscere; quorundam solis elementis esse contentos eorumque perceptis utilitatibus ad philosophiam tanquam ad patrium larem reverti.
Apud Suidam in voce, Νιϰόλαος Δαμασϰηνὸς γνώϱιμος Ἡϱώδου Ἰουδαίων, etc. usque ad illa verba ἀνελϑόντας φιλοσοφεὶν.
Ex Iosepho,
Antiquitatum Iudaicarum lib. 16. cap. 15. in fine pag. 537. edit. Genevensis
493
16113. Cum nullum tot malorum finem reperiret Herodes, constituit iterum Romam mittere, si quid amicorum gratia et precibus apud Caesarem impetrari aequius posset. Legationem suscepit Nicolaus Damascenus.Cap. 16. pag. 5754. Herodes cum jam Archelaum, Cappadociae regem5, maligni in se animi convictum satis arbitraretur, Olympum et Volumnium Romam cum litteris mittit, sed in transitu adire jubet Elusam, Ciliciae oppidum, et monstratis Archelao facti indiciis expostulare, quod consiliorum a filiis in se susceptorum fuisset particeps. Inde Romam pergere et, si Nicolai opera placatum sibi Caesarem Augustum intellexissent, tradere litteras et accusatores, quos contra filios mittebat. Defendit se Archelaus, ita ut fateretur, receptos a se juvenes, quod id arbitraretur expedire non ipsis modo, sed et Herodi, ne quod illi suspicionibus adacti minus se obsequentes patri praebuerant, id ipse iracunde magis quam paterne vindicaret. Non tamen missurum fuisse illos ad Caesarem nec quicquam inimice in Herodem ipsis suasurum.
Romam cum venisset, occasio se praebuit tradendi litteras Caesari, qui jam Herodi bene volebat. Nicolai enim legatio hunc in modum successerat. Is postquam Romam et in aulam venerat, non ea tantum, quorum ergo missus exsequi, sed ultro Syllaeum6 accusare constituit. Arabes quippe bello interno dissidebant. Quorum nonnulli, cum se e patria subduxissent, ad Nicolaum se applicuere facta injusta Syllaei arguentes manifestumque facientes Obadae regis res plerasque ab ipso interversas idque ipsius literis, quas pars adversa interceperat. Oblata tam feliciter occasione Nicolaus prudenter uti constituit ad restituendum Herodem in Caesaris amicitiam. Videbat enim, si absque circuitu defensionem tentasset rerum ab Herode actarum, non fore sibi ejus copiam, at si accusasset Syllaeum, id opportunitatem sibi daturum etiam pro Herode necessaria dicendi. Syllaeo in reos recepto dictaque die Nicolaus adsistentibus Aretae7 legatis Syllaeo objicit, quod regi suo Arabumque multis perniciem attulisset, quod ad perturbandum statum pecunias magnas mutuo sumpsisset; addebat matres familias Arabum Romanorumque corruptas et, quod maximum esset, subreptum Caesari falsis in Herodem criminationibus. In hac orationis parte interfatus est
494
Caesar jubens hoc unum diceret, an non Herodes exercitum in Arabiam duxisset, bis mille et quingentos homines occidisset et direpto agro abduxisset captivos? Tum vero Nicolaus: imo hoc vel maxime tibi avebam demonstrare haec partim nihil habere veri partim non ita facta, ut intellexisti nec ut ob ea succensere Herodi debeas. Hac voce inopinata perculsus Caesar attentiorem se ad caetera auditorem praebuit. Tum vero Nicolaus narrans de quingentis illis talentis, quae Herodes Obadae per Syllaeum dederat mutua, et de cautione, cui et hoc inesset, ut liceret Herodi, ubi dies cessisset, pignora capere ex universa Arabia, non illud bellum, ut inimici dicerent fuisse ajebat, sed jure legitimo res repetitas. Neque tamen huc festinanter decurrisse Herodem, ne tum quidem, cum formula cautionis id permitteret, sed post aditos Syriae praesides Saturninum ac Volumnium8 post his coram datis a Syllaeo jusjurandum per genium ipsius Caesarisque intra trigesimum diem se et nomen exsoluturum et dediturum, qui ex ditione Herodis in Arabiam profugerant. Quibus pactis juratis cum non stetisset Syllaeus, iterum ab Herode appellatos praesides; cumque hi permisissent pignora capere, vix tandem cum suis profectum in Arabiam. Hoc illud, inquit, est, quod bellum, quod expeditionem conquisitis in atrocitatem vocabulis appellant. At quo modo bellum dicatur juris persecutio, post impetratam a praesidibus a te datis veniam idque ex praescripto cautionis post violatum et deorum numen et tui nominis majestatem?Restat dicere, quae ad captos homines pertinent. Cum in Trachonitide coepta essent latrocinia fieri, quadraginta primum, mox major numerus in Arabiam perfugerunt. Hos in suam tutelam recepit Syllaeus, his vicinas regiones populandas exposuit, ex horum sceleribus maximam quaestus partem in se vertit. Ac promisit eo quo modo dixi jurejurando hos se dediturum eadem die, quae et pecuniae exsolvendae erat praestituta. Neque vero docere unquam poterit extra hos quenquam abductum ex Arabia, ac ne hos quidem omnes, sed qui in tantis latebris reperiri potuere.
Iam cum videris illud invidiae plenum de hominibus captis nihil esse nisi calumniam, rogo aliud, Caesar, cognoscas improbum figmentum, quo usus hic est, ut te ad iram concitaret. Pro cognito enim affirmo, cum in nostras partes irrupisset Arabum exercitus et eorum, qui Herodi parebant unus atque alter periissent, tum demum, non ante, sua tutante Herode occubuisse Nacebum illorum ducem et una homines non supra quinque et viginti, e quorum iste singulis centenos faciens bis mille et quingentos narrat occisos.
Nutantem jam ante maxime Caesarem haec maxime commoverunt et ad Syllaeum versus jam manifestus irae quaerit, quot Arabes interierint. Illo haerente et male se edoctum dicente, lecta est rei creditae cautio, lectae et praesidum literae et civitatum querelae de latronibus. Tandem eo perductus est Caesar, ut capitis Syllaeum damnaret, Herodi vero conciliaretur, ut quem jam poeniteret eorum, quae falsis delationibus circumventus duriora ipsi scripserat, et hoc quoque diceret Syllaeo se dolo malo illius inductum, ut in amicum veterem amicitiae officia exueret.
Lib. 16. cap. 17. pag. 5789. Herodes Beryto discedens filios Alexandrum et Aristobulum Tyrum secum duxit. Ibi obvium habuit Nicolaum Roma venientem:
495
cui cum narrasset, quae Beryti acta erant, quaerit ex ipso, quae Romae amicorum de filiis ipsius esset sententia. Respondit Nicolaus omnibus videri impia consilia, quae adversus ipsum filii suscepissent. Eam ob causam in vinculis custodiaque habendos. Si in posterum severior sententia placeret, posse puniri, neque interposito tempore causam fore, cur id ira, non consilio fieri credatur. Si in mitiora inclinet animus, posse absolvi. Ita futurum, ne quid committatur immedicabile. Eandem esse sententiam Romae amicorum. Rex diu multumque tacitus haec apud se revolvens Nicolaum secum navigare Caesaream jubet.Lib. 17. cap. 7. pag. 59110. Haec in filium Antipatrum dicenti Herodi obortae lacrymae finem dicendi fecere rogatusque ab ipso est Nicolaus Damascenus, amicus ipsi et convictor prope quotidianus et qui plerisque his rebus, de quibus agebatur, interfuerat, ut reliqua adderet, quae ad criminum probationem pertinerent.
Eodem capite11: Nicolaus accusationem a rege coeptam atrocius persequens, argumenta omnia, quae ex quaestionibus aut testium fide haberi poterant, densabat. Imprimis vero virtutem Herodis praedicabat et merita in bene educandis instituendisque liberis, quorum ille non modo fructum perciperet nullum, sed in alias ex aliis incideret calamitates. Neque adeo se mirari Alexandri et Aristobuli temeritatem: fuisse juvenes a malis consultoribus corruptos, ut fruendi imperii aut divitiarum nimia festinatione a naturae legibus desciscerent. At Antipatri stupendum plane scelus, quem tot patris merita non flexerint, venenati in morem animantis, nisi quod hujus quoque generis feritas aliquid creditur benefactis emolliri, nec miseranda exempla absterruerint, quominus eos imitaretur obfirmato in duritatem animo. At tu ipse, tu, inquit, Antipater, index fuisti facinoris fratrum, tu argumenta suppeditasti, tu in convictos ut animadverteretur fecisti. Nec id culpamus, quod in illis iram satiasti, sed hoc miramur te tam subito aemulatum ipsorum improbitatem. Hinc enim discimus, quae fecisti antea, in iis propositam tibi fuisse non salutem patris, sed fratrum perniciem, dum insectando scilicet ipsorum malitiam id consequutus, ut patris amans filius credereris, majores inde vires ad scelus sumeres. Docet hoc res ipsa. Fratres sustulisti ob ea, quae admiserant; conscios atque adjutores eorum non dedidisti, ut facile appareat te tacito cum his foedere inito accusationem aggressum, nimirum ut solus parricidii compos fieres et duplicem sed utramque tuo dignam ingenio perciperes voluptatem: palam quidem confectis fratribus quo nomine ultro gloriaris, nec injuria, nisi etiam illis pejor esses repertus; clam vero dum patris vitae insidiaris. Non igitur illos ideo oderas, quod patri moliti essent necem, nam id si esset, non te obligasses ejusdem criminis, sed quod regni heredes essent justiores. Patrem autem interficere voluisti scilicet fratribus superadditum, ut periculum effugeres, ne, quae in eos calumniatus es, detegerentur et quae tu meritus eras supplicia, ea de infelici patre exigeres: repertor non vulgaris parricidii, sed quale hactenus ignorat hominum vita. Non enim patri tantum eripere vitam conatus es, sed patri amantissimo tui, beneficiis ab eo affectus, quibus majora excogitari nequeant, re ipsa jam particeps regni et successor designatus ita, ut voluptatem imperii re ipsa jam perciperes et spem plenae possessionis certissimam haberes conscripta patris voluntate. At tu non Herodis bonitate, sed pravitate ingenii tui res metiebaris, hoc agens, ut patri
496
indulgentissimo partem, quae ei restabat de imperio, auferres et cujus conservator volueras dici, eum re ipsa conareris interficere. Ac quasi non satis esset temet malum esse, nisi etiam matris12 animum tuis pessimis consiliis impleres et fratrum concordiam rumperes. Etiam patrem feram appellare ausus es ipse pessimos serpentes exsuperans feritate animi, unde illud virus in proximos sanguine et tantorum tibi bonorum auctores in promptu esset, stipato satellitiis, armato astubus, nec virorum tantum, sed et mulierum adversus senem, quasi tuus ille odio tam injusto insessus animus ad maleficia non sufficeret. Et nunc apparere hic audes, ut post tortos homines, liberos, servos, viros, foeminas, tuam unius ob causam, post tot judicia eorum, qui tecum conspiraverant, veritatem oppugnes, quasi quod patrem rebus humanis voluisti eximere parum sit, nisi insuper evertas legem in te scriptam, et Vari13 aequitatem et ipsam vim justitiae, dum prius habitis quaestionibus fidem detrahis, ut illi scilicet, qui patrem tuum salvum voluerunt, mendaces habeantur, illis vero credatur quaestionibus, quas tu rexisti. Quando regem liberabis, Vare, a suorum insidiis? quando extingues portentum illud, eum dico, qui in fratrum perniciem patris amorem simulavit? cum jam vero solus brevi regno esset potiturus, fata ejus praecipitare voluit. Scis quippe parricidium in omnem ferri injuriam neque minus naturae ac vitae hominum esse infestum quam ei, cui exitium molitur.Addidit super haec Nicolaus quaedam a matre Antipatri muliebri vanitate effusa consultos vates et sacra facta, quibus rex devoveretur, et quae in Pherorae14 uxores Antipater in vini atque amoris aestu proterve fecerat. Tum vero repetiit, quae tormentis comperta erant et quae plurima testes partim praemeditati partim ex tempore eoque certiora responderant.
Eodem libro pag. 59415. Postquam Nicolaus et dicere et dictorum probationes afferre desierat, jussus Varus Antipatrum contradicere, si quid haberet, quo se non teneri criminibus, quorum accusabatur, ostenderet.
Libro XVII. cap. XI, pag. 60216. Archelaus17 ad mare descendit, matrem secum ducens ac praeterea Nicolaum et Ptolemaeum et amicorum alios.
Eodem capite pag. 60418. Tum pro Archelao Nicolaus dicere incipit. Qui enim tales res coeptant, non eo tantum injustos esse, quod innocentes vexant, sed et quod pacis et aequi amantes in ultionem impellunt. Hos autem homines verbo quidem in Archelaum patrasse hostilia, re ipsa autem in Caesarem res aperta est. Constat enim, quos ad vim ac injuriam prohibendam Archelaus miserat, occisos ab illis neque Deum neque fas dierum nobis sanctissimorum verentibus. Et hi sunt, quorum non puduit Antipatrum suscipere tutelam, sive ut odio in Archelaum suo morem gereret, sive quod jus et aequum omne aversetur. Certe, qui adoriuntur alios nihilque mali suspicantes injuriis lacessunt, hi sunt, qui nolentes cogunt sui tuendi causa ad arma recurrere.
497
Tum reliquorum omnium, quae objecta fuerant, causam assignavit iis ipsis, qui consilio erant accusatoribus. Nihil referri, unde color quaeratur injuriae, quod non ipsis factum sit suasoribus. Neque ea per se esse improba, sed in odium Archelai ita referri, ut improba videantur. Tanto illos agi studio laedendi cognatum hominem de ipsorum parente bene meritum et ipsos omnibus amicitiae officiis prosequutum. Testamentum a patre factum bene mentis compote et haud dubie posteriores tabulas potiores esse prioribus eoque magis, quod Caesari omnium, quae in iis scripta sunt, plenissimum arbitrium relinquitur. Non timendum, ne horum iniquitatem Caesar imitetur, qui Herodis, ex cujus viventis potentia fructus plurimos cepere, nunc mortui voluntatem oppugnant idque satis sibi conscii, neutiquam se de Herode ita meritos, ut Archelaus fuit. Non is est Caesar, qui viri amici, bellorum socii, qui in omnibus etiam in hoc ipso a Caesare pendere semper voluit, rescindat testamentum suae commissum fidei. Multum ab horum malignitate abest Caesaris virtus ac fides toti humano generi testatissima neque id in eum cadit, ut non sanae mentis pronuntiet regem, qui primum filio bono hereditatem reliquerit, deinde in hoc ipsius Caesaris fidem imploraverit. Quando testamentum condidit Herodes, ita sapuit, ut Caesaris arbitratui cuncta submitteret, ne in herede quidem eligendo desipere potuit.
In haec verbo desiit Nicolaus.
Ex Athenaeo lib. XIV.
Athenaeus libro XIV, pag. 652. edit. Graeco-Latin. Is. Casaub. 159119. De illis palmulis, quas Syria mittit Nicolaos nomine hoc vobis dicendum habeo, ea appellatione donatas ab Augusto Imperatore, qui hoc victu unice delectabatur. Amico autem utebatur Nicolao Damasceno, qui saepe ad illum tales palmulas mittebat. Erat hic Nicolaus peripateticae familiae, multumque in Historia scripsit.
Ex Photii Bibliotheca.
Pag. 242. edit. Gr. Auguste Vindelic. 160120. In eodem volumine lectus est nobis Nicolai liber inscriptus Herodi Iudaeorum regi collectos continens mores populorum admiratione dignos. Consentit in multis admirandis, quae collegit Alexander21, et his, quae Conon22 reliquit, ita tamen, ut multa addat, aliqua etiam aliis narrata nonnihil immutet. In eloquendo est quidem adstrictior, non ita tamen, ut perspicuitatem deserat, eos autem, quos jam nominavimus, superat et tereti involutione orationis et vi dicendi. Memorat nonnulla, quae quanquam satis mira sunt, aliorum tamen scriptorum fulciuntur testimonio. Sunt in eo et alia, quae ignota quidem absque eo forent, sed quae non aperte tamen pugnent cum eo, quod veri sit simile. Docet enim hoc maxime gentes ab aliis alias moribus plurimum
498
distare. Reperias et aliqua incredibilia. Hunc ego Damascenum illum Nicolaum esse existimo, qui Augusti vixit aetate et ab eo amicus dictus est, a quo acceptas placentas quasdam missas in honorem ejus, qui multo major, ipsum tamen amicitia sibi aequabat, Augustus ex donantis nomine Nicolaos appellavit. Idem hic, quantum olim lecta memoria complector, Assyriacam quoque Historiam grandi opere descriptam reliquit.Ibidem: Multa in hujus scriptis reperias, quae etiam Conon collegerat, et quae Apollodorus in sua dixerat Bibliotheca23, et quae Alexander suis inseruerat libris, quaeque Nicolaus comprobaverat et occupaverat Protagoras24.
Ex Eustathio ad Odyss. Σ.
Καὶ τοὺς Νιϰολάους τὰ μελίπηϰτα ἔϰ τινος ὁμωνύμου ἀνδϱὸς εὑϱόντος παϱαϰαλοῦσί τινες ἀπὸ τοῦ Ναυϰϱατίτου σοφιστοῦ ἔχοντες ἀφοϱμήν. Sic et placentas quasdam sunt, qui Nicolaos vocent, ex nomine repertoris, auctore Athenaeo Naucratita25.
Fragmenta ex Nicolai Damasceni Universali Historia.
Iosephus Antiquit. Iudaic. lib. 12. cap. 3. pag. 39826. Nec aliter in Iudaeos affectum fuisse Marcum Agrippam27 accepimus. Nam cum Iones motu adversus Iudaeos excitato orarent Agrippam, ut jura civitatis, quae dederat ipsis Antiochus28 Seleuci29 nepos, quem deum Graeci vocant, soli haberent aut, si ejusdem gentis censeri vellent Iudaei, simul cum ipsis Ioniae colerent deos, delata ad judicium controversia Iudaei Nicolao Damasceno causam tenuere. Respondit enim Agrippa non licere sibi quicquam mutare de receptis moribus. Quae exactius si quis nosse cuperet, ipsum Nicolaum legat Historiarum libro centesimo vicesimo tertio et quarto.
Lib. 16. c. 11. pag. 59330. Herodes enim cum multas erogationes domi forisque faceret, audito Hyrcanum31, qui ante ipsum regnarat, aperto Davidis sepulcro tria inde millia talentorum argenti abstulisse, cum multo plura restarent sumptus quamvis magnos expletura, jamdudum quidem id imitari in animo habuerat. Hoc
499
vero tempore noctu aperto monumento intrat sollicitus ne per Urbem hoc innotesceret ideoque amicorum non nisi fidissimos assumpserat. Depositas tamen pecunias ut Hyrcanus non invenit, sed multum in ornatu auri et gemmarum, quae abstulit omnia. Voluit et ad diligentiorem indaginem interius penetrare ad conditoria corporum Davidis et Salomonis, sed duo ex ipsius comitatu perierunt flamma ut fertur e penetralibus erumpente. Queis ipse territus piando facinori ad os monumenti opus struxit magni impendii candido e marmore. Et operis quidem hujus meminit Nicolaus, qui illa aetate Historiam scripsit, sed non et regis descensum illum commemorat gnarus factum id non ex honesto, eundemque morem ubique in scribendis rebus servat. Nam cum vivente illo et regnante scriberet, regi, cujus gratiam magni faciebat, obsecutus est eaque tantum attigit, quae ad ipsius gloriam pertinerent. Contra vero, quae haud dubie facta erant improbe, ea aut quaesito colore pinxit aut obduxit silentio. Nam et Mariamnes filiorumque ejus caedem crudeliter a rege patratam specie aliqua recti excolere cum vellet, illius impudicitiam, horum etiam insidias confinxit. Atque ita passim in omni scriptione recte a rege Herode facta supra modum praedicat, peccata vero laboriose excusat. Sed ei forte aliquis veniam det: neque enim in posteritatis usum Historiam scribebat, sed operam hanc regi gratificabatur.Iosephus libro 2. contra Appionem32. Locus deest in Graeco33. Quia vero Antiochus neque justam fecit Templi depraedationem, sed egestate pecuniarum ad hoc accessit, cum non esset hostis, et socios nos insuper suos et amicos agressus est, nec aliquid dignum derisione illic multi et digni conscriptores super hoc quoque testantur, Polybius Megalopolitanus34, Strabo Cappadox35, Nicolaus Damascenus, Timagenes36, et Castor Chronographus37, Apollodorus; qui omnes dicunt pecuniis indigentem Antiochum transgressum foedera Iudaeorum et spoliasse templum auro argentoque plenum.
Athenaeus libro 15. p. 68238. Νιϰόλαος ὁ Δαμασϰινὸς ἐν τῇ ὀγδόῃ τῶν ἱστοϱιῶν πϱὸς ταῖς ἑϰατὸν, πεϱὶ τὰς Ἄλπεις λίμνην τινά φησὶν εἶναι πολλῶν σταδίων οὖσαν, ἧς πεϱὶ τὸν ϰύϰλον πεφυϰέναι δἰ ἔτους ἄνϑη ἥδιστα ϰαὶ εὐχϱούστατα, ὅμοια ταῖς ϰαλουμέναις ϰάλχαις. Nicolaus Damascenus libro 108. Historiarum non procul ab Alpibus lacum esse dicit in multa stadia patentem, in cujus ambitu nascantur quotannis flores suaveolentes et pulcherrima specie, non multum diversos ab iis, quos Calchas dicimus.
Iosephus Antiquit. Iud. lib. I. c. 4. pag. 1039. Est in Armenia supra Minyadem mons ingens Baris nomine, in quem confugisse multos diluvii tempore atque ibi servatos fama est. Quendam vero in Arca vectum in ejus appulisse verticem
500
multumque in tempus mansisse lignorum reliquias. Hic, credo, idem ille est, qui a Mose Iudaicarum legum conditore describitur.Athenaeus lib. VIII. Libro CIV40. Apud Apamaeam Phrygiae, quo tempore in Miltiadem41 bellatum est, post terrae motum plurimi in diversis agri partibus lacus novi erupere, amnes quoque et fontes apertis terrae concussu viis. Alii qui ante erant lacus evanuere. Tantum praeterea in ipsa terra et quidem a mari longissime distante scaturiit aquae salsae ac caeruleae, ut vicina loca ostreis aliisque marinis piscibus opplerentur.
Nicolai Damasceni.
De Vita Augusti42.
Hoc illi nomen in summi honoris testimonium imposuit ipsumque templis et victimis veneratus est consensus hominum in tot partes continentis totque insulas, in tot oppida ac gentes discedentium, ut et virtutes ipsius maximas et collata in se beneficia rependerent.
Hic enim ille est, qui ad summum tam prudentiae quam potentiae culmen evectus omnium, quos memoria complectitur, hominum latissime imperavit et longinquissimis terminis Romanum sepsit imperium et in solida pace locavit barbarorum Graecorumque non populos tantum, sed et animos, cum armis primum in eos usus, mox sine vi ipsas sibi conciliaret voluntates et humanitate incredibili omnes in sui obsequium pelliceret. Quo factum est, ut illos quoque feritatem dedoceret, quorum ante vix nomina audiebantur. Nullis enim temporibus, ad quae hominum memoria potest pertingere, unquam alieno imperio paruerant, qui Rhenum accolunt et qui trans Ionium sunt mare et Illyricae originis gentes, quos Pannonios et Dacos vocant.
Hic vir quantum et consilio et virtute praestiterit, argumento sunt tum ea, quae in republica administranda fecit, tum ea, quae gessit imperator, in civilibus externisque bellis; quae omnia dictis scriptisque prosequi benigna ingeniis materia proposita est in partem famae venturis praeclara facta celebrando. Ego vero res ipsius hactenus commemoraturum me polliceor, ut verum omnibus pateat. Incipiam igitur originem ejus et indolem describere quibusque parentibus, quomodo educatus atque institutus eo fastigii pervenerit.
Pater ei C. Octavius senatorii fuit ordinis, cui cum majores et re et aequitate nobiles impuberi adhuc rem reliquissent et eam tutores male tractassent, suae aetatis factus eo, quod reliquum ipsi fecerant, maluit esse contentus, quam jure et judice uti.
Nonum agebat annum, cum jam omnibus ingenium ipsius esset pro miraculo, summum tali aetate, ita ut orationem habens apud multitudinem maximis laudantium clamoribus et applausu fuerit exceptus. Mortua avia vixit apud matrem Atiam et ejus maritum L. Philippum illis ortum majoribus, qui regem Macedonum Philippum43 bello devicerant. Apud hunc tanquam apud parentem educatus multam de se spem praebuit. Iam venerabilis erat aequalibus suis nobilissimis pueris plurimique eum frequentabant etiam juvenum, quibus in propinquo spes erat
501
honores capessendi. Prodeuntem prosequebantur quotidie magno numero viri, adolescentes et pueri, in quibus nos tum eramus, sive equo extra urbem vehebatur, sive cognatos aut alios visurus iret. Nam pariter et animum exercebat honestissimis studiis et corpus generosis laboribus bellique meditamentis; et quae didicerat facilius quam docentes ipsi in rem conferebat, quod vel maxime civitati eum admirabilem fecit. Intenti vero in eum et mater et vitricus Philippus nullo die omittebant quaerere ex praeceptoribus et custodibus, quos ipsi apposuerant, quod egisset, quo ivisset, quibus in rebus et quibuscum trivisset diem.In primo terrore belli civilis misere Octavium, qui post Caesar et ipse dictus est, Philippus et Atia in rus avitum. Anno aetatis quarto et decimo forum ingressus est, cum praetexta posita puram togam viris postea annumerandus sumpsisset. Suspiciebat eum populus Romanus ob generis nobilitatem domusque splendorem, quamobrem post sacra Diis facta cum sacerdotii honorem in L. Domitii44 locum peteret, favente ipsi populo renuntiatus est; ac sub idem fere tempus et veste virili et tam eximia dignitate publica obire sacra coepit. Quanquam vero ob hoc inter viros Romano more habitum, vetuit tamen mater prodire foribus, nisi iturum, quo ante solebat, iisdemque illum institutis vivere et cubare, quo ante cubiculo cogebat, ita ut lege tantum vir esset, caetera pueri in modum regeretur. Vestem variabat nunquam, semper patrium in morem excultus. Ad sacrificia legitimis temporibus ibat, sed noctu, ne formam in publico ostentaret. Conspectus enim plurimas feminas in amorem egisset illa specie oris ac generis claritate. Erant, quae insidiarentur. Sed capi non poterat; ita eum custodiebat et mater pervigili cura et ipse insuper sese, sapientia non minus quam aetate procedens.
Latinarum feriarum tempore, quo consules in Albano monte manere mos habet, ut ibi sacra vetusta faciant, alios autem sacerdotes ipsis in jure dicendo succedere, sedit pro tribunali Octavius medio in foro, ubi eum innumeri accedebant homines juris consequendi gratia, nonnulli etiam nullum ob negotium nisi conspiciendi adolescentis. Erat enim et alias spectabilis, et tum maxime, cum ad caetera dignitas et respondens dignitati gravitas accederent. Inter haec C. Iulius Caesar, maximis per Europam bellis ipsius quoque Pompeji45 in Macedonia victor, capta Aegypto, e Syria et Ponto in Africam flectebat, ut, quod ibi erat reliquum, conficeret; cujus militiae particeps esse quanquam multum desiderabat Octavius, ut et belli rerum peritiam assequeretur, matrem tamen Atiam adversam sentiens nihil contra aut dixit aut molitus est. Nam et ipse C. Iulius ut ejus amantissimus, nondum illum volebat in bellum ire, ne in corpore parum firmo vivendi ratione mutata valetudo quoque in deterius mutaretur. Haec illum id temporis militia arcuerunt.
Romam reverso post hoc bellum feliciter confectum C. Iulio, cum is captorum paucis ignosceret ob contumacem post tot suas ante victorias animum, res talis accidit. Maxima intercedebat Octavio cum Agrippa consuetudo atque amicitia una instituta et comite prope individuo. Huic frater46 erat, qui et impense coluerat Catonem47 et in bello Africano ejus partibus se applicuerat, infeliciter quippe
502
captus. Volebat ei libertatem deposcere Octavius a C. Iulio, quem nunquam adhuc quicquam poposcerat, sed absterrebat eum pudor et victoris in eo bello erga victos severitas. Tanta confirmato animo petiit et quod petiit consequutus est, laetus ipse, quod amico fratrem servasset maximisque omnium laudibus celebratus, quod gratiae suae et precum primos fructus ad amici salutem retulisset. Triumphans C. Iulius de Afris aliisque devictis hostibus Octavium, quem jam pro filio habebat, cum etiam natura aliquo modo id esset ex avia natus sorore Gaji Caesaris, currum equo sequi jussit ac donis militaribus donavit, quasi particeps ejus belli fuisset. Sed et in sacrificiis omnique Deum honore ipsum sibi proximum stare voluit aliosque omnes ei decedere.Iam imperator dictus erat Iulius, quod maximum apud Romanos honoris nomen, eximiaque populi reverentia, tum alibi, tum in theatris maxime colebatur. Aderat illi et in publico et in conviviis Octavius Caesar vidensque ipsum benigne paterno more se alloqui servata paulo majore fiducia, cum et amici et cives alii, quorum opus habebant desideria per ipsum C. Caesari allegarent, ille idoneis temporibus captatis quae postulabat facile obtinuit maximoque usui necessariis suis fuit id unice observans, ne aut alieno tempore C. Caesarem appellaret aut molestus ipsi esset. Ita ille quotidiana dabat et humanitatis et insitae prudentiae experimenta. Et ut vulgi quoque voluptatibus misceri disceret de duobus theatris C. Caesar, cum Romano praesideret ipse, Graecanico Octavium praesidere jussit, qui dum et diligentiam suam et civilem animum approbare omnibus cupit, etiam longis et aestuosis diebus ad finem usque spectare perseverans aetate laborum inexperta in morbum incidit, cujus augescente periculo magnus omnes pavor incidit, ne quid tam insignis indoles humanitus pateretur. Sed ipsum ante alios C. Iulium, qui quotidie aut assiduus erigebat aegrotantem, aut amicos mittebat, medicos vero nunquam patiebatur abscedere. Evenit, ut coenanti nuntiaretur jam ita male habere juvenem, ut animus deficeret. Exsiluit subito et ne soleis quidem sumptis ad aegrotantem cucurrit. Ibi medicorum singulos prensat, orat, metum verbis vultuque ostendit; assidet tandem animo inquietissimo, donec Octavio spiritus rediit. Cum jam hactenus convaluisset, ut abesset quidem periculum non etiam languor corporis, urgebat res C. Caesarem ire in bellum; ad quod Octavium comitem ducere constituerat, nisi morbus impediisset. Quare relictis inspectoribus, qui sollicita victus regula eum recrearent, et mandato ut sequeretur, si quando cum sanitate robur quoque recepisset, in hostem proficiscitur.
Is erat Pompeji Magni filiorum natu maximus48, qui brevi tempore praeter spem omnium ingenti collecto exercitu tentabat ulcisci patrem et partes afflictas resuscitare. Romae relictus Octavius Caesar maxima habita refovendi corporis cura facile vires resumpsit urbeque egressus petiit exercitum ut avunculus jusserat; ita enim eum appellabat. Plurimis comitari volentibus ut spei summae proximum ipse nec eos nec matrem assumpsit, sed lectis servorum expeditissimis valentissimisque iter arripuit et incredibile quanta celeritate tantum viae confecit. Non longe jam aberat a C. Caesare septimum jam mensem in illo bello versante. Tarra-
503
conem ubi venerat, mirabantur omnes, quo iturus esset juvenis in tanto belli aestu. Ille vero cum ibi C. Caesarem non reperisset, non sine novo labore ac periculo interiora Hispaniae petit, ipsumque apud Calpem assequitur. Videns insperato C. Caesar eum, quem aegrotantem reliquerat, non ex morbo tantum, sed et ex hostibus latronibusque servatum, laetus ut filium amplexus est neque a suo latere sivit discedere. Multumque laudatum ob diligentiam pariter et solertiam, qui primus Roma ad se venisset, de industria inter colloquendum multa percunctatus est, quo certius ingenium ejus exploraret. Cumque deprehendisset suspicacem, exquisiti judicii, sermonis parcum, ut non nisi maxime convenientia responderet, multo quam ante eum dilexit impensius.Navigandum erat Carthaginem praeceptumque Octavio fuerat, ut eandem cum Caesare navem servis quinque comitantibus ascenderet. Ille vero amicos tres insuper intulit timens tamen, ne apud Caesarem in culpam veniret eo nomine; quod contra evenit. Gavisus enim est hac ipsius in amicos fide et probavit, quod spectatores actionum suarum habere vellet viros virtutis amantes ac sic egregium sibi bonae famae commeatum in patria pararet.
Carthaginem ut venit C. Caesar, vacare audiendis omnium desideriis coepit. Plurimi enim convenerant, alii ad disceptandas, quas habebant, controversias, alii ob publica negotia, nonnulli etiam, ut praemia acciperent eorum, quae fortiter quique fecerant; etiam aliarum provinciarum rectores non pauci aderant. Heic Saguntini graviter accusati ad opem Octavii confugiunt, qui eorum causam suscepit optimeque egit in publico apud Caesarem. Eventus judicii is fuit, ut absolverentur, dimissique domum hilares summis laudibus tollerent juvenem salutis suae auctorem. Ex eo omne hominum genus ad ipsius tutelam se contulit, quibus ille se utilissimum praebuit: hos criminibus liberans, omnibus in ore fuit obvia ipsius bonitas et in commendandis negotiis prudens animus. Caesar ipse comperto ..................... fugiebat ebriosos juvenum coetus neque conviviis ultra vesperam intererat. Ante decimam horam non coenabat nisi apud Caesarem, aut Philippum, aut Marcellum49 sororis suae50 maritum, virum gravem et nobilitate inter Romanos eminentem. Verecundiam aliquis adolescentiae propriam putet, quod aliis virtutibus natura sequentem aetatem dicaverit. At ille eam per omnem vitam retinuit factisque constanter testatus est. Neque tam ob sanguinis conjunctionem, quod plerique arbitrabantur, quam ob hanc verecundiam maximi illum fecit Caesar. Constituerat quidem et ante, eum adoptare, sed metuens, ne tanta spe elatus, quod solent, qui in summa felicitate educantur, a virtute descisceret vitamque mutaret, arcanum tenuit hoc consilium. Testamento igitur in nomen ac familiam ut filium adoptavit et haeredem fecit quadrante tantum aliis amicis et civibus assignato, ut postea apparuit.
Venia a Caesare accepta, ut matrem salutare liceret, Romam profectus est. Occurrit illi ad Ianiculum cum multa hominum turba juvenis ille, qui C. Marii filius51 et ab aliis dicebatur et agnosci talis volebat, habebatque secum propinquas C. Caesaris mulieres, quae testimonium ipsi de genere ferebant. Sed neque Atiam
504
neque sororem Atiae52 permovere potuerat, ut insititium in cognationem suam admitterent. Fuerat enim C. Marius conjunctus sanguine Caesari, sed hic juvenis ad eum minime pertinebat. Qui tunc cinctus multitudine cum ad Octavium accessisset, hoc omni modo agebat, ut ejus suffragio in nomen illud et jus gentis admitteretur idemque magno studio ab eo contendebant, qui aderant cives Romani, in animo suo persuasi hunc vere Marii esse filium. Perplexa res erat ad videndum Octavio, quid facere deberet. Ut cognatum salutare quem, unde esset, non noverat, cui mater, quod diceret, non attestabatur, durum sane; repellere juvenem et faventem ipsi civium multitudinem pudoris maxime pleno haud magis expeditum. Respondet tandem placide eum a se amovens C. Caesarem esse eundem et generis sui et civitatis omnisque Romani imperii principem; ad eum iret et de cognatione documenta afferret. Si ipsi fidem ejus rei faceret, eandem et sibi omnibus persuasam fore. Sin, nihil sibi cum ipso commercii; interea vero, dum C. Caesar cognovisset, neque aditurum se ad ipsum neque consanguinitatis jure quicquam ab ipso postulare. Haec cum tam provide respondisset, et qui aderant illum laudabant et juvenis ille non destitit eum officii causa domum usque prosequi. Domicilium autem sibi sumpsit Octavius in vicinia Philippi ac matris ac vix sine illis egit, nisi si quando, et id raro, aequales suos convivio exciperet. Dum in Urbe versatur, a senatu patriciis adscriptus est.Sobrium fuisse et temperatissimi victus Octavium. Mirum vero vel illud maxime, cujus conscii erant ipsi familiares. Anno toto in ea aetate, qua maxime lasciviunt juvenes, praesertim fortunati, Venere abstinuit et voci et viribus consulens.
Libro Sexto53.
Si mea sponte haec commisi ego, eorum, quae feci, poenas luam; sin veneficiis huc malorum adactus sum, ii, qui venenis grassati sunt, supplicia pro scelere pendant. Haec ubi dixerat, spectantibus cunctis semet interemit. Et alii quidem ei illudebant ut guloso, alii vero eum miserabantur, ut cui venenis corruptus fuisset animus. Credebant enim ab Iardane id profectum, qui eum graviter oderat.
Ita olim creditum eminere in Graecis prudentia Amythaonidarum genus, quod et Hesiodus54 his indicat versibus:
Obtigit Aeacidis dono Iovis armipotens laus; Mens Amythaonidis; opulentia cessit Atridis55.Herculis posteros ita ut ipsis cum Philonomo56, cujus proditione usi erant, convenerat indivisam reliquisse Amyclaeorum regionem. At ille, ut quem facinoris puditum erat, haud comparuit. Atque ita factum est, ut Herculis posteri hanc quoque inter se partem dividerent. Attamen cum ille postea ex Lemno eo venisset
505
cum exercitu, icto aequo foedere partem terrae eandem ei reddiderunt, atque ille, cum inter suos ejus regionis agros divisisset, una cum his ibi mansit Amyclis regnans.Lycaona Pelasgi filium Arcadum regem institisse paternis de justitia colenda praeceptis. Quare cum et ipse pro virili subditos sibi populos ab injustitia vellet avertere, dixit, Iovem ad se saepe venire peregrini habitu, nempe ut qui essent homines aequi bonique reverentes aut secus adverteret. Tempore quodam cum deum sibi hospitem venturum diceret, sacra fecit. Liberos habebat numero quinquaginta multis ex matribus. Hi vero, qui ad sacrum vocati erant, aventes scire, an revera deus interfuturus esset sacro convivio, unius liberum Lycaonis a se occisi carnes victimae carnibus permiscuerunt pro certo habentes, si praesens adesset deus, haud clam futurum, quod fecissent. Fert autem fama quotquot pueri caede contacti erant, eos interiisse omnes atris tempestatibus ac fulminum fragore, quem deus excitavit.
Hippomenem Atheniensium archontem57 imperio isto excidisse tali de causa. Filiam suam stupro ab aliquo familiarium ipsius pollutam in carcerem una cum equo inclusit alimenta nec equo nec ipsi praebens. Equus fame urgente puellam absumpsit. Non multo post fame mortuus et ipse. Ob id factum domo ipsius diruta pars illa nomen accepit Equi ac Puellae.
Acasti58 uxorem amore Pelei59 tactam de concubitu eum appellasse60. Rejecta ab ipso et indicem metuens apud maritum ultro occupat et tanquam pudicitiae suae sollicitatorem defert. Credulus uxori maritus insidias Peleo ponit, sed irritas. Praesensit enim et aperte bellum parat advocatis in armorum societatem Tyndaridis61 et Iasone62, qui non minus inimicus Acasto erat quam amicus Peleo, quicum in Argo navigaverat. His fultus auxiliis capit urbem Iolcum ipsamque Acasti uxorem interimit.
Lycurgum63 hunc vitae suae habuisse exitum. Cum Apollinem, ita enim fama habet, consulere vellet, an leges quasdam novas prioribus adderet, jurejurando obstrinxit Lacedaemonios, ne in ulla parte ab iis, quas tulerat, legibus ante reditum suum discederent. Postquam vero ex oraculo didicit felicem fore civitatem, si latas ab ipso leges constanter servaret, constituit in patriam reverti nunquam, ut servandarum legum quasi obsidem teneret adstrictam jurejurando populi fidem. Neque hoc tantum, sed et Crissam profectus manu sibi fecit vivendi finem. Lacedaemonii intellecta viri eximia virtute non ex vita modo omni, sed vel maxime ex tali exitu, fano structo araque ibi excitata sacra quotannis facere Lycurgo ut heroi coeperunt. Vere enim unus homo hic Spartanis in perpetuum auctor fuit et virtutis et virtutem comitantis imperii, cum ante ea tempora nihilo quam caeteri Graeciae populi emendatius viverent. Neque vero leges tantum dederat optimas, sed et, ut iis parerent sponte sua id non facturi, hoc, quem nunc narrabimus, expresserat modo. Raptos una de matre catulos duos educavit seorsim et
506
ratione diversa. Alterum quidem domi retinens, cui daret assatas carnes et alias ciborum delicias; alterum vero venatu exercens et cursu per montes. Ubi jam uterque talis evaserat, qualis educatio fuerat, ac forte tunc Spartani in consilio capiendo de bello cum finitimis perplexi haerebant adductis coram canibus et una cum eis capreis ac loris et coctorum ciborum apparatu ita infit: Quod bene maleve agant animantia, ejus causam esse, quod rectis aut pravis moribus insueverint, ex re praesenti est nobis discere, Spartani. Hi duo - canes monstrabat - matris ejusdem genus, sed in diversis rebus educti, videtis quam inter se facti sint dissimiles. Hic venari, ille ligurire edoctus, nihil aliud, modo copia sit, praetulerint. Hoc dicto signum dedit custodi, qui eos vinculis tenebat, ut dimitteret. Statim domesticus ille in cibos involat, agrestis in capream comprehensamque dilacerat. Tum rursum Lycurgus: Ita habete, Spartani, hoc spectaculum ad vos quoque et alios homines pertinere. Prout enim instituta erunt et leges, quibus utemini, ita affecti eritis ad labores aut voluptates. Omnia enim hominibus discenda dii dederunt. Consequens vero est laborare volentibus liberos esse, in actione versari, imperare caeteris; voluptati indulgentibus, servire, prave facere omnia, contemni denique. His ille monitis excitavit Spartanos, ut honestum inirent vitae genus et meliora quam prius instituta sectarentur. Quibus illi parendo non inter accolas modo, sed profecto inter Graecos omnes haud dubie optimi evaserunt eorumque principes manserunt per annos quingentos, ex quo eas leges receperant, ac mirum, quam parvo temporis spatio, quo virium processerint.Libro Septimo.
Periandrum64 fuisse Cypseli Corinthiorum regis filium; qui cum ut natu maximus in patrium regnum successisset, saevitia ac violentia ingenii regiam auctoritatem in dominatum convertit trecentorum hominum stipatus satellitio. Vetuit quoque civibus, ne servos haberent, et nova semper opera eis indixit, ut otio abstinerent. Etiam in foro considentes mulctabat. Tanto tenebatur metu, nequa adversus se consilia caperentur. Dicitur et aliud facimus admisisse impium prae amore maritum agens in uxorem jam mortuam. Exercitus perpetuo ductabat ad bella egregius, multisque aedificatis navibus longis utrique mari imminebat. Sunt qui illum inter septem sapientes numerent, sed perperam.
Magnetem Smyrnaeum65 fuisse specie egregium neque minus cantu versibusque faciendis nobilem. Corpus quoque magnifice colebat induens purpuram et comam alens, quam aureis in verticem nodis colligabat. Talis perambulabat urbem carminum artem ostentans. Multos ille in sui amorem traxit, Gygem66 maxime, cui in deliciis fuit, neque minus mulieres, quaqua adesset, inflammabat; Magnetum quoque uxores, quarum concubitu haud abstinebat. Id propinqui ipsius sibi indecorum rati obtentu hoc arrepto, quod in carminibus Magnes celebrasset Lydorum equestrem de Amazonibus victoriam nulla Magnetum mentione, impetu in ipsum facto sciderunt vestem et comam totonderunt et, si quid addi poterat contumeliae, addiderunt. Graviter id tulit Gyges ipsamque Magnetum terram non semel hostiliter incurrit tandemque ipsa urbe capta triumphum inde Sardes magnificum deportavit.
507
Sadyatten Lydis regem fuisse Halyattae filium67, ut non ignavum ad res bellicas, ita libidini haud temperantem. Nam et sorori ipse suae, quae Mileto, viro dignitatis primariae, nupserat, ad sacrificium vocatae vi stuprum intulit ac palam ex eo tempore pro uxore habuit. Erat autem Miletus ille ex posteris Melanis, ejus, qui Gygis fuerat gener, qui tanta injuria, ut par erat, commotus exsulatum ivit Dascylium. Sed cum inde quoque eum exegisset Sadyattes, abiit porro in Proconnesum. Sadyattes vero alias uxores sorores inter se duas duxit, ex quarum altera Attalen, ex altera Adramyn sustulit, qui pro nothis habiti sunt, cum legitimus solus censeretur Halyattes, quem ex sua ipse sorore genuerat.
Sadyatten, Halyattae filium, Lydorum regem, cum juvenis esset, procacem fuisse et libidinibus deditum. Postquam vero in virum evaserat, factus est et continentissimus et aequi servantissimus. Hic Smyrnaeis intulit bellum urbemque cepit.
Halyatten, Lydorum regem, qui Croeso pater fuit, Cariae bellum illaturum praecepisse suis, ut ad praefinitum diem Sardes copias ducerent interque eos etiam Croeso filiorum suorum vetustissimo, cui imperium dederat Adramytii et Thebes campi68. At is luxu propior hactenus haud par tali negotio videbatur eoque nomine infamatus erat etiam apud patrem. Quam famam diluere facto cum vellet neque satis expediret, unde pretio conduceret militem - mercenario enim utebantur - adiit Sadyatten, mercatorum inter Lydos opulentissimum, pecuniam rogans mutuam. Is vero primum quidem exspectare eum prae foribus jussit, donec ipse lotus e balneo exiret. Mox admisso respondet multos esse filios Halyattae, quibus omnibus si dandae essent pecuniae, haud se suffecturum; non igitur daturum se quantumlibet oranti. Dejectus ab hac spe Croesus Ephesum abiit, ut ibi pecuniam quaereret, votoque se obligavit Dianae, si unquam ipse regni potiretur, se totam mercatoris domum deae sacraturum. Erat amicus Croeso, Ion gente, nomine Pamphaes, Theocharidae, viri praedivitis, filius. Is cum videret, quantopere haec res Croeso esset cordi, nulli pepercit operae, ut a patre stateras mille impetraret, quos acceptos dat Croeso, pro quo beneficio Croesus postea rex factus ad maximos honores eum evexit et in arcem perducto currum dedit auro onustum. Mercatoris vero domum Dianae Ephesiae sacravit cum ipsis etiam fundamentis, ne quid ad explendam voti religionem reliquum faceret. Et haec quidem postea. At tunc cum mille stateras auri accepisset Croesus, collegit inde exercitum primusque ad condictum diem patri adductum ostendit, cumque ipso bellum intulit Cariae, nec verbis, sed facto obtrectantium verba refutavit.
Cyrum, Persarum regem69, egregie, si quis alius, sapientiae praecepta didicisse tradentibus Magis, praecipue vero ad justitiam colendam in factis, in dictis veri-
508
tatem fuisse exercitum, ut mos est primoribus Persarum. Hic ex Epheso fatidicam Sibyllam, cui Herophilae nomen erat, ad se accivit.Cyrum tactum fuisse Croesi misericordia ob viri virtutem eximiam. Accenderant Persae rogum Croeso subter locum editum, unde omnia despici possent. Tum Cyrus e regia processit. Aderat totus exercitus neque parva urbanorum et hospitum turba. Pone sequebantur famuli vinctum trahentes et Croesum ipsum et Lydorum praeterea quatuordecim. Ad hoc spectaculum maximos Lydi ejulatus et gemitus edidere capita sibi plangentes. Ex tanta autem virorum et foeminarum multitudine tantum luctus in clamores fletusque erupit, ut ne captae quidem urbis lugubrior esse facies posset. Erat sane, cur quis fortunae indolens interim et Croesum miraretur tam fideliter amatum ab his, quibus imperaverat. Nam quasi patre viso alii vestes rupere, alii crines sibi lacerabant. Maxime vero in luctu eminebat ingens turba sexus muliebris cum plangore ac miserabili ejulatu. Ipse vero sine lacrymis vultu tantum tristi sequebatur. Non vetabat haec Cyrus id agens, ut Persas non minus quam se Croesi miseratio caperet. Ad eum ubi accessit Croesus, sublata voce rogat filium70 ad se adduci, cui usus sermonis manserat, ex quo primum coeperat in voces prorumpere, nec prudentia aberat. Iussit eum adduci Cyrus neque multo post adest numeroso aequalium comitatu. Quo Croesus conspecto non jam is erat, qui fuerat, sed lacrymas tum demum profudit. At adolescens cum ploratu et clamore patri accedens: ‘Proh tua, o pater, pietas! et quando nos respicient dii?’ Tum ad Persas conversus, ‘Me quoque precor,’ inquit, ‘una ducite, una comburite. Hostis quippe sui vester non minus quam pater.’ At Croesus, ‘Non recta,’ inquit, ‘profers’. Ego sum, qui bellum intuli, non quisquam Lydorum alius, ejus poenas me luere aequum est.’ Nihilominus adhaerens patri filius avelli haud poterat et perpetuo lamentans cuncta miseratione implebat. Iam ad rogum ventum erat et adhuc se trahi una patiebatur. ‘Non enim tuam qualemcunque sortem deseram,’ inquit, ‘o pater. Quod si etiam nunc id mihi nolent permittere, tamen brevi me exspecta. Quae me spes in vita retineat infelicem? qui ex quo primum in lucem sum editus, tibi semper dolori fui nec minus mihi. Florentem te pudore vetabar accedere ob sermonem ademptum naturae per injuriam. Ex quo vero miseri esse coepimus, loqui et ego coepi. Nimirum in hoc unum oris integritate donatus a diis, ut calamitates nostras dequeri possem.’ At contra pater: ‘Ne ita prorsus animum desponde, fili, cui tantum ad vitam spatium restat, cum ne ego quidem adhuc spem abjecerim neque plane diis diffidam.’ Haec cum diceret, accurrebant famulae multae admodum, quae vestes ferebant magni sumptus ornamentaque alia, quae ipsi mittebant Lydorum matronae. Filium igitur velut supremum amplexus et post eum, si qui circumsteterant, ascendebat rogum, cum filius in coelum manus tollens, ‘Apollo,’ inquit, ‘et dii alii, quos pater meus pie coluit, nunc saltem adeste nobis, ne simul cum Croeso etiam religio inter homines pereat.’ Haec eloquutum aegre amici vi adhibita prohibuere, quominus rogo et ipse se inferret. Iam Croesus in rogum ascenderat, cum Sibylla ex loco sublimiore descendit spectanda et spectatura, quae fierent. Repente per omnem multitudinem rumor pervasit venire vatem excitatique sunt omnes in exspectationem, ecquid ad res praesentes divinitus elocutura esset, cum illa voce elata in hunc modum exclamat:
509
Quid facitis miseri quod fas vetat? haud tamen illud Iuppiter, haud Phoebus sinit, aut bonus Amphiaraus. Carminibus parete meis, ne mente carentes Occupet exitium divini numinis ira.Id ubi audierat Cyrus, jussit in Persas hoc carmen vulgari, ne quid contra fas ac pietatem delinqueret. Multis Persarum suspicio inciderat adductam in hoc et instructam Sibyllam, ut Croeso salus quaereretur. Insederat ille jam rogo et cum illo Lydorum principes quatuordecim. Circumsteterant Persae et faces accendebant. Facto silentio Croesus gravi edito gemitu ter Solonis nomen inclamat. Hoc audiens illacrymabat Cyrus conscius coactum se a Persis rem admittere invidiae plenam, qui regem paulo ante fortuna sibi parem perire flammis pateretur. Iam et Persas pudere consilii coeperat, cum partim Croesum respicerent, partim regem suum super his dolentem. Itaque liberari Croesum jubent statimque misit Cyrus, qui rogum exstinguerent. At is jam ardebat neque tutum cuiquam erat circumstantium flammantem accedere. Tum vero dicitur Croesus sublatis in coelum oculis ad Apollinem preces fudisse, opem periclitanti ut ferret, quando hostes ipsi parcere cum vellent, jam non possent. Forte eo die a primo diluculo turbidum fuerat coelum praeter anni tempestatem. At Croesi inter preces densatus aër nubes eam in partem coegit magno cum tonitru crebrisque fulminibus. Tum vero tantus repente decidit imber, ut non rogum modo exstingueret, sed coelum quoque tracturus secum videretur. Et Croeso quidem confestim tegmentum injectum est purpureum. Homines vero caeteri partim caligine ac procella exterriti, partim inter fulminum ictus conculcati equorum pedibus, quos sonus tonitruum consternaverat, religioso quodam terrore percellebantur subeuntibus animos non recentibus modo Sibyllae, sed et antiquis Zoroastris71 carminibus. Multo igitur magis quam antea clamabant, Croesus ut morti eximeretur, et pro se quisque in terram provoluti pacem divinam precibus expetebant. Sunt et qui tradant Thaletem72, cum e coelestibus signis imbrem praevidisset, hoc ipso tempore eum exspectasse. Zoroastris vero dictum illud ex hoc Persae celebrare coeperunt: neque urendos mortuos neque ullo modo ignem polluendum. Ita legi veteri nova accessit auctoritas.
At Cyrus perductum in regiam Croesum solatus est benigneque habuit, ut quem hominem existimaret religiosissimum, et, si quid desideraret, id eum sine metu jussit exposcere. A ille. ‘Quando,’ inquit, ‘Domine, dii me tuum fecere et tu benigne polliceris, has, quibus teneor, compedes rogo liceat mihi Delphos mittere et deum percunctari, quo motus me deceperit responsis suis incitans me, ut in te arma sumerem quippe victorem futurum; pro quo merito haec illi donaria velim mittere compedes monstrans, quibus tenebatur. Adeone ingrati sunt Graecorum dii? Risit Cyrus dixitque non hoc modo impetraturum, sed et si quid rei majoris posceret. Neque multo post inter amicos Croesum habuit et, cum exiret Sardibus, uxorem73 ac liberos ei tradidit ipsumque secum duxit. Sunt, qui addunt ipsam quoque urbem redditurum fuisse, nisi res novas metuisset.
510
Haec74 dum ab illis geruntur, deductus interea est ad Amulium Faustulus hac occasione. Metuens Faustulus, ne in his, quae Numitori75 dixerat, haud satis fidei inveniret nullis certis argumentis tantae rei indicium professus alveo secum sumpto expositorum quondam infantium documento urbem petit. Transeuntem vero portas, cum esset perturbatior, ut qui maxime nollet in aliorum notitiam pervenire, id quod Numitori ferebat, vigilum unus id cum observasset - et erat tum metus ab hoste, quare, qui regi erant fidissimi, portas servabant - ipsum arripit et, quid tam sollicite celaretur, cognoscendi avidus detrahit ei amiculum. Ut vero et alveum vidit et hominem trepidantem, dicere jubet, unde ista perturbatio, quo consilio alveum illum velut arcani egentem non palam ferret. Concurrunt igitur custodes alii, quorum forte unus alveum agnoscit, ut in quo positos infantes in flumine vidisset, idque adstantibus aperit. Comprehendunt igitur Faustulum et ad regem Amulium ducunt. Is tormenta minatus homini, ni verum diceret, primum quaerit, vivantne pueri. Ubi vivere intellexerat, quomodo servati essent, pergit exquirere. Cum id quoque ita ut evenerat narrasset, ‘Age,’ inquit rex, ‘quando vera hactenus dixisti, etiam hoc indica, ubi reperiri possint; indignum enim sit in pascuis et vita humili agere sanguine mihi conjunctos et deum bonitate sospites.’ At Faustulus inopinata hac lenitate in suspicionem adductus aliud ipsum velle quam prae se ferret hunc in modum respondit: ‘Iuvenes illi in montibus agunt intenti pecori pascendo, quae ipsorum hactenus vita est. Ego vero ab ipsis ad ipsorum matrem76 eram missus, ut sciret, quo in loco filiorum res essent. Quam cum apud te asservari intellexissem, filiam tuam77 orare volui ut ad ipsam me perduceret. Alveum assumpseram, ut rei argumentum afferrem dictis firmandis. Nunc quando juvenes huc perduci vis, gaudeo. Mitte mecum, quos velis, ego eis juvenum conspiciendorum faciam copiam. Ipsi dicent, quae mandaveris.’ Haec ille dicebat, ut mortem pueris averteret sperans et ipse effugere a rege additos, simul in loca montana ventum esset. Amulius fidissimos amicorum una mittit, quibus in arcano mandaverat, ne parcerent vinctos ad se ducere, quos pastor monstrasset. Sed is, quem miserat benevolus Numitor, et fortunas periclitantis miseratus ipsi aperit, quid Amulio esset propositum. Is ad nepotes mittit significans, in quo discrimine omnes versarentur jubetque, viros se fortes praestent. Ubi advenerunt, bene armatos in regiam ducit comitatu non exiguo amicorum clientium, servorum denique simul illi, qui ex agris multi in urbem venerant, foro relicto incedebant ferrum sub vestibus occultantes, valida manus. Et cum irrupissent aditum haud ita multis armatis custoditum, facile Amulio obtruncato arcem suae potestatis faciunt. Haec ita Fabius78 narrat. Alii, qui historicae scriptioni fabulosa
511
admisceri non probant, parum credibile putant in exponendis infantibus aliud quam jussi erant famulos fecisse, et lupam tam mansuetam, ut ultro ubera praebuerit infantibus, ut poëticae licentiae plenum irrident aliterque instituunt narrationem. Numitorem scilicet, cum Silviam sciret uterum ferre, dedisse operam, ut alios haberet paratos infantes recentes, quibus uteretur in partus tempore. Itaque his, qui partum Silviae custodiebant ferendos dedit hos alienos infantes, sive illorum fidem pretio emercatus, sive subjectione per mulieres facta hos quoque deceperat. Hos Amulius, incertum quomodo, peremit. At illos vere ex Silvia natos avus servare cum magni duceret, tradidit educandos Faustulo.Postquam79 Romulus, quo soboles virilis urbi suppeteret, virgines rapuerat isque raptus et secuta conjugia fama celebrari per vicinas urbes coepere, alios iracunde id tulisse, alios moderatius, qui non tam rem nudam, quam animum unde profecta erat, et finem, quo tenderet, spectabant. Paravit se igitur ad bella ingruentia Romulus. Quorum alia levia fuere, unum contra Sabinos magnum et grave, sed cuncta ipsi exitu prospera, ut, priusquam rem aggrederetur, auguria praedixerant, quibus et labores et pericula praesignificabantur, sed eventus egregii. Inceperunt bellum tum aliae civitates, tum imprimis Caenina, speciem quidem aequi sumentes ob raptas virgines, et quod in raptores jus non redderetur, sed reipsa offensae ortu ac tam subito incremento Romanae urbis et opprimendum ratae malum vicinis imminens. Ad Sabinos igitur missis legationibus orant belli duces se profiteantur, quippe qui et opibus et viris caeteros antecederent et inter finitimos principatum sibi vindicarent et ad quos injuriae pars maxima pertineret. Nam raptarum virginum pleraeque ex Sabinis erant. At postquam nihil promovebant, quia et Romulo crebrae legationes dictis factisque Sabinos demulcebant, pertaesi temporis longi moras, cum illi semper cunctarentur et belli consultationem in dies differrent, ipsae per se bellum parant sat in eo virium ratae, si unam civitatem eamque non magnam tres junctae adorirentur. Haec quidem illis placuerant neque tamen in unum exercitum copias contraxere impetum ante caeteros facere praefestinante Caenino nomine, qui praecipui belli concitatores erant. Hos igitur in agrum Romanum profectos ibique vastantes omnia superveniens neque exspectantibus neque custodias agentibus invadit Romulus castraque recentia potitus in oppidum profugos insequitur. Nondum eo cladis acceptae fama pervenerat; itaque non custodita moenia portasque non clausas reperiens ipsum Caeninensium regem80, forti cum agmine obvium pugnantem fortiter obtruncat spoliatque. Capti sic oppidi habitatoribus arma tradere et ex liberis lectos obsides jussis pergit in caeteros. Hos quoque sparsos palantesque in pabulatu subito insultu haud minus facile quam Caeninenses fudit et cum capto oppido eadem, quae priori, imperasset, reduxit domum victorem exercitum et detracta praelio occisis spolia et quas sacraret diis manubias.