Priusquam irent ad vos, vir maxime, quae nuper ad Nicolaum pertinentia misi2, occurrerunt et haec3, quae adderentur, scriptorum loca tria ad vitam ipsius pertinentia. Unus praeterea locus, qui non [quidem] verbis totidem, at sensu tamen ex ipsius libris est petitus. In tribus illis notandum antiquioribus constitisse non placentas, sed ipsos palmarum fructus et quidem insignes maxime, Nicolai nomine appellatos4. Sed cum Athenaeus5 initium nominis referat ad gratiam mittenti habitam, addit Plutarchus6, ortum id ex similitudine fructuum cum Nicolai corpore, vultu, ingenio, proceritate, rubore, suavitate. Quod verumne sit, an probabiliter excogitatum, nihil opus est excuti.
Locus vero ille, qui a Constantino Porphyrogenneta in libro de Provinciis7 adducitur non ideo suspectus esse nobis debet, quod Thracensium nomen credibile sit post Augusti tempora Asiam [in]colentibus inditum. Nam quod de Nicolao dicit non ad nomen illud aut ad nominis originem - quae haud dubie a Graecis posterioribus reperta est, non satis ex vero -, sed ad ipsam narrationem referendum est, quae haud dubie fuit in Nicolai libris; nam nunc etiam apud Herodotum8 et Aelianum9 exstat, nisi quod pro Mysis nominantur vicini Paeones et res gesta refertur non ad Halyattae Lydorum, sed ad Darii Persarum regis tempora10.
263
Nec aliud addam, ne occupationes tuas morer, nisi hoc unum: precari me, ut nos tuorum in numero esse semper velis.
Lutetiae, XVI Sept. MDCXXX.
T.A. addictissimus
H. Grotius.