Quae nuntias literis 30 Septembris datis, mi frater, satis magna sunt. Et ni Hollandi nunc saltem fiunt perspicaciores quam fuerunt antehac, actum est de eorum imperio. Res religionis eam vim in animos habent, ut ad se trahant caetera. Deinde quod nunc in remonstrantes postulant, quis impediet, quin idem in anabaptistas aliquando postulent et pluribus Foederatorum sententiis nos cogant ad similia in ipsos patranda; quae res quanto damno sit Hollandiae futura, quis non videt. Et tamen non hoc curant ministri.
Mirum est de Spinola2 rursus hic esse qui dubitent post tot de morte ejus nuntios. Galli prae se ferunt velle se liberare obsidio arcem Casalis intra postremos 14, ut convenerat Octobris dies, sed nihil illa res tenet Hispanos, qui pacem ne volunt quidem nisi capto hoc virium experimento. Rex die Martis venturo Lugduno huc veniet lectica ob infirmitatem corporis attriti morbo gravi ac periculoso. Regina3 periculo regis conspecto incipiebat se praegnantem dicere, quod multi socrus4 repertum putant, ut sub ea specie aliquamdiu habenas retineret nec statim filius alter5 pro certo rege ageret.
275
Butyrum exspectabimus et quae per amicos missurus es. De Petri profectu6 mihi gratulor, perplacet conatus. Nos in Cornelio7 perpoliendo toti sumus. De Halsio8 recte judicas. Est ἀνϑέϰαστος nec patiens consiliorum. Nos fecimus quicquid res nostrae ferebant. Sed tentanda illi via, qua se humo tollat, ne aliis sit oneri.
Vale cum parentibus9.
11 Octobris 1630.
Tui amantissimus
H. Grotius.