eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1551. 1630 oktober 20. Aan C. Barlaeus1.

    Gaudeo, vir eruditissime, in corpus collecta videre2, quae sparsa hactenus pleraque videram et gaudeo eo imprimis nomine, quod sic ad posteritatem rectius illa perventura arbitror. Bene sit et illis, qui tam uberem tibi materiam scribendi praebent, et tibi, qui res felicissimas felicissimis versibus prosequeris. Plane ita nos assuefecisti, ut nihil praeclari geri possit, quod non te poëtam flagitet. Si succedant illae et olim et nunc iterum magna civilium disputationum seges induciae, erit et hoc dignum non ingenio tantum tuo, sed et pacis amanti animo argumentum. Nobis quidem ita cara est patria, ut jure optemus ea omnia, quae bonis placent; caeterum utcunque ceciderit alea, ἀδιαφοϱήσομεν extra bona malaque vestra positi, quando ita dominantibus visum est.

    Anglis jam pax esse cum Hispano creditur3, cum Palatini4 commodo, quantum his temporibus sperari poterat. Galli etiam Ratisbonae pacem cudunt. Ita omnes prius quam nostros taedet belli malorum et Martis incerti.

    Remonstrantium progressus sane non spernendi, sed, ut dicis, lenti; et tutior haud dubie violenta potestate illa tranquillior. Sed et pridem nosti, et nunc experiris, quam cum duri capitis hominibus sit negotium.

    Schoterbossium5, viri optimi et mihi dum vixit amicissimi filium, etiam te commendante arctius amplectar.

    Me scito ita studiis adesse, ut valetudinem non negligendam putem et, siquid alicunde affricatur taedii, id tuorum potissimum versuum lectione abstergam.

    20 Octobris, 1630.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 100; Ep. eccl., p. 749. Antw. op no. 1537.
    2 - Casparis Barlaei Poematum Liber novus; vgl. no. 1537, p. 254 en n. 3 aldaar.
    3 - Vgl. no. 1550, p. 280 en n. 6 aldaar.
    4 - Frederik V van de Palts, de Winterkoning.
    5 - Zie no. 1537, p. 254 n. 11.